BCCCAP00000000000000000000583
242 DE SSMA. EUCHARISTIA, n. 450-452 At quaero: Cogitastine indivisibilitatem substantiae per modum pune– ti? Pessime tune cogitasti; pessime, inquam, · quia ·si punctum cogitas, quantitatem cogitas, extensionem cogitas, cum punctum principium sit quantitatis et dimensionis habeatque situm in spatio. «Punctum autem, ait Divus Thomas, est indivisibilis sicut quantita– tis principium, situm determinatum habens» (15) . ...Haec igitur principia in mente bene retineas utpote in notra sen– tentia, postea probanda de modo essendi Christi sub speciebus eucha– risticis, omnino fundamE:ntalia. Caeterum haec, quae usque modo dixi– mus, nihil aliud sunt nisi consectaria sat clara realis distinctionis subs– tantiam corpoream inter et quantitatem, a nobis in superioribus jam probatae. Si enim substantia corporea a quantitate realiter distingui– tur, necesse est: a) Ut substantia, qua talis, nec quantitatem, nec proinde extensio– nem, nec divisibilitatem habeat. b) Necesse est quod substantia distinctionem partium ac divislbili– tatem a quantitate accipiat; et sic quantitas erit principium formale dimensionis substantiae in ordine praecipue ad ipsam substantiam. Si autem contingat praedictam substantiam loco conjungi per hoc quod suas dimensiones dimensionibus loci coaptet, tune erit dimensio– nata sive extensa in ordine ad locum. quem occupat. 451. Ultimum _consectarium.-Tandem ultimum habeas istarum no– tionum caput, quod rursus ex praemissis liquet: «Nunc autem, ex hoc quod corporea substantia ratione quidem sui prorsus absolvitur ab iis quae consequuntur dimensianem, ratione vero• quantitatis sibi inhaerentis nata est occupare locum et determinatum situm in. eo habere, statim licet concludere nullam fore contradictio– nem, si ipsa substantia dicatur posse dimensivo simul et indimensivo modo in diversis locis contineri, quatenus scilicet in uno adesset ratio,– ne propriae · quantitatis et eo continentiae modo qui sequitur habitudi– nem dimensionis ad dimensionem; in altero vero, ratione suipsius et quodam diverso moda, continentiae consentaneo substantiae secundum se> (16). 452. Synopsis.-Breviter resumendo omnia, quae usque modo dicta. sunt, en quomodo istae duae sententiae radicitus differant in principiis, et proinde quomodo differre cogantur in earum conclusionibus: 1.0) In sententia Recentiorum, substantla corp0rea habet a seipsa,. et non a quantitate ei accedente, extensionem entitativam actualem,. necnon et distinctionem partium; quantitas, ei adveniens, nihil aUud facit nisi distribuere in spatio partes jam praeexistentes. In sententia Veterum, substantia corporea nullas habet per seipsam partes in actu, sed rádicaliter et exigitive tantum; quatenus substantia. corporea nata est has partes habere. 2. 0 ) In sententia Recentiorum, quantitas, substantiae adveniens,. duos habet effectus formales: primarium nempe et secundarium; Pri– marius dat substantiae áptitudinem ad locum; secundarius dat actua– lem extensionem, qua partes substantiae partibus spatii distribuuntur, (15) In II Sent., dist. 30, q. 2, a. 1; in I Sent., dist. 37, q. 2, a. 1, ad 4. (16) B!LLOT, OP. cit., pag. 461.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz