BCCCAP00000000000000000000583

DE EFFECTU PRIMARIO QUANTITATIS, n. 448-450 241 Sic enim orrinia, quae sunt in loco, spatii vacuitatem replent, vel mole sua (si quantitatem habeant conjungantque cum loco medianti– bus dimensionibus propriis), vel diffusione suae entitatis per totum et quamlibet partem continui _(si nec quantitatem, nec proinde contac– tum quantitativum habeant). Haec est sententia Recentiorum, cui e regione opponitur sententia Veterum toto coelo diversa. 449. Sententia veteru.m.-In hac sententia, substantia corporea nullas habet partes integrales entitativas. in actu per seipsam, sed in potentia tantum, radicaliter et exigitive, uti dici solet, in quantum sci– liéet substantia corporea de se nata est has partes habei'e; quare eas babere, radicaliter postulat atque exigit. Adest igitur in substantia corporea tota entitas substantialis par– tium, non vero partes istius entitatis substantialis; hinc quantitas, subs– tantiae corporeae adveniens eique inhaerens tamquam ejus reale acci– dens, dat ei partes esse extra partes, fit proinde quanta, divisibilis, i:rn– penetrabilis, mensurabilis, etc. Unde substantia corporea, sejunctim considerata a quantitate, est simpliciter indivisiblis, etiam entitative. · <<Remota quantitate, ait Stus. Thomas, substantia omnis indivisibi– -lis est, ut patet per Philosophum.» «Substracta: quantitate, substantia remanet indivisibilis» (12). Divisibilitatem igitur obtinet substantia per quantitatem ei inhae– rentem; ubi quantitas, ibi et divisibilitas; ubi illa deficit, et haec defi– ,ciat oportet. 450. Quomodo concipi debeat indivisibilitas illa quae propria esi substantiae corporeae?-Hic tangitur istius sententiae punctum praeci– puum, in cujus solutione toturrí nostrae .sententiae a sententiis Theo– logorum Recentiorum discrimen consistit; at hanc quaestionem, quaeso, non imaginatione, sed intellectu arripias necesse· est, quippe imagina– •tio ordinem dimensionis et extensi non excedit, et nunc oportet altius :cogitare et a dimensionibus et extensione omnino praescindere; nec ratio est a longe repetenda, quandoquidem considerare intendimus subs– tantiam a quantitate separatam, et cogitare quantitatem sive dimensio– nem ubi ab omni quantitate et dimensione prorsus abstrahitur, contra– dictoríum esse videtur et est. . , Quare «indisibilitas illa quae substantiae campetit ratione sui, ne– ,quaquam est concipienda per modum indívisibilitatis álicujus habentís .situm in spatio, quod deberet ex consequenti · replere spatii vacuitatem, si per impossibile supponeretur intra loci _terminas diffundi» (13), Est proinde indivisibilitas, substantiae propria; propria scilicet ali– cui rei, quae, in se sumpta, partes non habet nisi radicaliter et exigiti– ~e; est indivisibilitas substantiae «prout est substantia . .. velut trans– cendens genus quantitatis et continui, adeoque: omnem etiam ambitum rerum imagina1;Jilium, quia imaginatio non refert nisi ea quae sensu inferiori percipimus, ac proinde quidquid excedit ordinem dimensionum, eo ipso extra objectum adaequatum sensuum invenitur» _(14). (12) Contr. Gent., lib. 4, c. 65; QuocUib. 9, q_ 4, a. 6; Contr. Gent., lib. 1, q. 50, a. 2. (13) BILLOT, op. cit., pag. 458; FILOGRASSI, OP. cit., n. 184-187. (14) BILLOT, OP. cit., pag. 458. HAN. THEOL. DOGM.-IV.~17.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz