BCCCAP00000000000000000000583

240 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 8, n. 447-448 teger Christus sit praesens; si igitur est totus atque integer, adesse de– bet et quantitas. Nunc autem, si in .Eucharistia totus est Christus cum sua quantitate, et quantitatis effectus primarius et formalissimus alius non est nisi partes distribuere in spatio, sive facere. ut corpus occupet locum, quomo– do explicari potest quod in Eucharistia sit quantitas, quin tamen Chris– ti corpus extendat in loco, nec illud in spatio distribuat?... Aliis verbis, quomodo concipit potest aliqua forma sine suo formali ac primario ef- · fectu? ... Duplex effectus quantitatis. Ut autem ab ha.e seria difficultate sese e·xpedirent isti Theologi Recentiores, debuerunt distinguere duplicem effectum in quantitate: primarium unum, secundarium alterum. «Primarius dat substantiae corporeae sa,Zummodo aptitudinalem di– mensionem in longum, latum et profundum; secundarius vero, actua– lem» _(7). Qua pasito, prorsus evanescit difficultas; virtus enim divina suspen– dit in Eucharistia effectum secundarium, qui est «velut proprietas na– turalis, quae proinde impediri potest» (83), et ita Corpus Christi est ibi quantum, quin tamen sit dimensionatum. «Possunt autem haec omnia, ait Suarez, duplicUer intelligi in subs– tantia quanta: primo, aptitudine tantum seu potentia proxima; secun– do, in actu exercito, ut ita dicam. Primo modo pertinet ad primarium effectum quantitatis, inseparabilem ab illa etiam per divinam poten– tiam. Posteriori autem modo, non pertinent haec ad primarium effec– tum formaléin quantitatis, sed sunt veluti proprietates naturales conse– quentes, quae proinde impediri possunt, conservata quantitate» .(9). 448. Quomodo concipi debeat substantia a quantitate separata.– Aliud quoque, quod est in praesenti maximi momenti, utpote ab eo pen– ·dens tota nostrae positionis divergentia, punctum capitale est hoc: quomodo concipi debeat substantia corporea a quantitate sejuncta ades– se in loco. Hi enim Theologi quamlibet rerum praesentiam in loco concipiunt per modum cujusdam repletionis materialis, quatenus «res omnes tam corporales quam spirituales, vel per suam · substantiam, vez etiam per suas dimensiones (si habeant), implere spatii vacuitatem ac per noc, sub mensura loci in qua sunt, semper et necessario const.itui» (10). Discrimen enim nullum est, nisi quatenus substantia dimensionata, quae scilicet conjungitur cum loco per contactum suarum dimensionum. dimensionibus loci, ita replet spatium, ut tota sit in toto et pars in par– te; substantia vero, sua 'quantitate dimensiva carens, illa nempe· quae non est in loco nec esse potest per contactum dimensivum suae quan– titatis, ita replet spatium ut tota sit in tato et tata in'. singulis parti– bus; erit in loco «per modum rei, quae in punctum veluti contracta, simul ca,ntinue per spatium diffunditur atque inflatur, ut tata existat in toto, et tata in singulis partibus» (11). (7) BILLOT, op. cit., pag. 455. (8) ·suAREz, op. cit., disp. 48; sect. 1; cfr. de mente Suarezii J. CABALLERÍA, ¿Admite suárez cantidad sin extensión actual?, in EstEccl., 13 (1934), 447-458. (9) Ibid. (10) BILLOT, op. cit., pag. 453. . .. (11) Ibid.; cfr. LESSIUS, De perf. dw., llb. 12, c. 16, n. 184; FRANZELIN, op. cit., tµ. 11.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz