BCCCAP00000000000000000000583
DE MODO QUO CHRISTUS EST PRAElSENS, th. 8, n. 445-447 239 non localiter, i. e. non commensurado proprias dimensiones dimensioni– bus loci, sed totum in toto et totum in qualibet parte» (2). Omissis igitur istis sententiis, quae ad Philosophiam naturalem ma– gis quam ad Theologiam exspectant, nos in duabus aliquantulum immo– rabimur, in sententia scilicet Suarezii, Toleti ... , et in sententia Sti. Tho– mae Theologorumque Veterum. In prima sententia, quantitas affert substantiae corporeae extensio– nem partium in ordine ad locum; in secunda vero, extensionem partium in ordine ad substantiam ipsam; quae, ut bene intelligas, sequentia con- sid.erare debes: · · 446. Sententia Recentiorum.-Juxta Suarezium aliosque bene mul– .tos theologos, praecipue· S. J., «substantia corporea, praeter partes es– sentiales quae sunt materia et forma, habet etiam per seipsam, par– tes integrales in actu, id est, partes ejusdem rationis substantialis, ·non– dum quidem situ per distributionem in spatio, sed 1am entitate .ínter se distinguibiles ac distinctas» (3). Nunc igitur, quantitas, substantiae corporeae adveniens, eique inhae– rens tamquam ejus reale accidens, eam distribuit in spatio, id est, facit ut cuivis partí spatii respondeat pars substantiae· corporeae, quae illum locum occupat. Aliis verbis, substantia corporea habet actu l.ndependen– ter a quantitate parte 1 s distinctas, quas quantitas ei inhaerens. in spa– tio distribuit. Audias ipsum Doctorem Eximium: «Dicendum existimo: materialem substantiam non habere a quantitate intrinsece et formaliter, entitati– vam extensiónem seu distinctionem et conjunctionem suarum pcirtium substantialium, sed e·am habere pf!r intrinsecam suam entitatem. Habet autem substantia a quantitate hanc corporearrí molem, quam nos per effectus explicamus et per ordinem ad locum et ad sensus nostros. Pri– mum itaique habet haec substantia a quantitate ita accupare locum ut una pars excludat aliam ab eodem spatio, et consequenter, ut ínter s.e localíter distent» ( 4). :E¡:n tandem quomodo in verbis declaret ipse quantitatis effectum formalem et primarium: «Non potest esse effectus formalis quantitatis facere partem substantiae extra partem esse in ordine ad se. Unde ul– terius colligi videtur, si extensio partium (vel quod una sit extra aliam) est effectus formalis quantitatis, solum posse id esse in affdine ad locum vez spatiu,m» (5). In hac igitur sententia duplex distinguitur extensio: l.ª) Substantialis, illa quam habet substantia corporea per seipsam, estque «de intrínseco conceptu substantiae materialis» (6). 2.ª) Dimensiva sive magnitudinalis, illa quam habet substantia cor– porea a quarititate, vi cujus substantia corporea occupat locum et re– plet spatium. ·447. Difficultas no-n parva.-Sied haec positio philosophica diffic:il– tatem fere insolubilem in ipsa doctrina eucharistica inveniebat; nam ex revelatione scimus quod sub speciebus sacramentalibus totus atque in- (2) REMER, Summa Philosovh. Scholast., CosmolOgia, pag. 144. (3) BILLOT, op. cit., pag. 452. (4) De Eucharistia, disp. 48, sect. l. (5) . lbid. (6) !bid., disp. 48, sect. 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz