BCCCAP00000000000000000000583
238 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 8, n. 443-445 Corpus Christi dimensionatum possit esse sub singulis speciei partibus, immo et sub singulis ejusdem moleculis. Recurrunt, inquam, ad condensationem.-Cur enim Deus non posset facer e id quod in cujuslibet machinae hydraulicae potestate, est?... Vir– tute igitur divina Corpus Christi condensatur atque redigitur ad minu– tissimam figuram et staturam, et in hoc statu microscopico replicat11r . sub singulis specierum partibus et moleculis. Recurrunt, inqua:m, ad reductionem Corporis Christi in unum punc– tum.-Corpora enim, ajunt alii, punctis in spatio distributis constituun– tur; virtute autem divina omnia puncta Corporis Christi in punctum unum colliguntur, quod deinde sub singulis specierum punctis repli– catur (1). ...Quae omnia absurda sunt satis, earumque invicta refutatio fn earumdem fideli expositione consistit, sicut postea probabitur. Conclusio.-Tum igitur ex ratione philosophica, tum ex rationibus theologicis, tum denique ex istarum sententiarum simplici expositione, luculentissime constat adesse debere realem distinctionem substantiam corpoream ínter et quantitatem. Hac proinde distinctione ab omnibus Scholasticis admissa, nova exsu:rgit quaestio de habitudine quantitatis ad substantiam corpoream; ex hujus non certe facilis quaestionis recta solutione, tota pendet prae– sentiae sacramentalis intelligentia. § II.-DE HABITUDINE QUANTITATIS AD SUBSTANTIAM CORPOREAM 444. Status quaestionis.-Quaestio praesens hisce terminis enuntia– tur: quid afferat substantiae corporeae quantitas ei inhaerens?, ideo– que, quomodo concipi debeat substantia corporea sejuncta a quanti– tate? Agitur proinde de effectu primario et formali quantitatis. Videmus enim corpori quanto multas rationes formales, sive multas effectus for– males competere·, quorum praecipui hi sunt: extensio in longum, latum et profundum; divisibilitas in partes, impenetrabilitas, aptitudo ad lo– cum oc~upandum, loci occupatio, mensurabilitas, sive passiva (qua is– tud corpus potest ab alio mensurari), sive activa ,(qua corpus potest aliud corpus mensurare) ... QuaE.ritur igitur quisnam ex istis effectibus sit primarius et forma– lissimus, a quo caet·eri omnes fluant tamquam secundarii. 445. Diversae sententiae.-In hac subtili quaestione tot sunt Philo– sophorum sententiae quot possunt assignari effectus quantitatis. «In quibus sententiis excogitandis, ait Remer, philosophi catho.Uci, non ad solam reflexionem attendere debuerunt, sed etiam ad jacta qude– dam miraculosa..., et praesertim ad dogma Eucharistiae, quo docemur Corpus Christi in sacramento praesens esse cum sua quantitate, attamen (1) «Corpus Christi cum figura et ordine situali omnium suarum partium, vi verborum consecrationis reproduci sub omnibus et singulis speciei panis». SIMONNET, De Eucharistia, disp, 5, a. 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz