BCCCAP00000000000000000000583
DE MODO QUO CHRISTUS EST PRAESENS; 0 th. 8, n. 441-443 237 b) Si quantitas esset idem ac substantia, mutata quantitate, muta– retur et substantia. Atqui hoc est perabsurdum; nam quis serio auderet dicere infantem mutare substantiam eo ipso quod mutat quantitatem per evolutionem, incrementum atque ita porro? Quantitas specie differt secundum magnitudinem majorem. vel minorem, sicut. binarius specie differt a ternario; substantia, e contra, eadem est specie, sive in mag– no, sive in parvo homine... ; substantia igitur corporea realiter distin- guitur a quantitate. · 442. 2. 0 ) Theologica.-Theologia, in praesenti materia, duo nobis suppeditat argumenta validissima, quae omne dubium, si quod adesset, penitus destruerent. a) Scimus enim, ex dictis, ubi de· transsubstantiatione, totam subs– tantiam panis et vini cessare statim ac verba consecrationis prolata · fuere.; scinius praeterea quantitatem dimensivam panis et vini realiter et objective permansisse. Atqui,, posita identitate substantiae et quanti– tatis, non posset ullo modo remanere quantitas, desinente substantia. Ergo, ~um remaneat, sequitur quod non sit re idem curo substantia. b) Secundum argumentum desumitur ex modo quo scimus Chris– tum adesse totum atque integrum taro sub magna quam sub parva hos– tia, taro sub toto quam sub partibus, etiamsi minimis, separatis; nam ex hoc modo essendi sequitur quod illud quod primo et Per se et prima– rio ponitur praesens sub speciebus panis et vini debet esse necessario aliquid indimensionatum; aliquid scilicet per se indlfferenter se habens ad magnam et ad minimam hostiam, ita ut totum sit in toto et totum in qualibet parte. Jamvero si quantitas realiter a substantia corporea non distlngueretur, id quod primo et immcjiate sub speciebus panis et vini poneretur praesens, esset aliquid dimensionatum, substantia scili– cet quanta; dimensiones igitur Christi ess.ent primo, et per se, et pri– mario, et immedlate, sub speciebus consecratis; quo semel admisso, quo– modo Christus posset indifferenter contineri, tam sub una quam sub alia specie; tam sub magna, quam sub parva, immo et mínima; quo– modo esset tune praesens totus in toto, et totus in singulis partibus, si de ratione dimensionis est esse totum in totum, Partes vero in par– tibus? Necesse igitur est realero distinctionem substantjam corpoream ínter et quantitatem admittere. 443. Explicationes Carthesiano:rum.-Adversarii tamen, Carthesii dis.., cipuli, in trina dimensione actuali essentiam corporis reponentes, hanc difflcultatem removere autumant, recurrendo ad quasdam miraculosas operationes, quarum virtute id obtineretur: quod Christus per suas di– mensiones naturales dimensionibus hostiae consecratae conjungeretur, fieretque sub eis praesens cum sua quantitate. · 1 Recummt, inquam, ad compenetratio:nem.-Corpora enim, ajunt ipsi, atomis et moleculis constant atque efformantur; unaquaeque autem molecula suam exercet erga aliam resistentiam-, vi cujus una molecula ab alia distantiatur; nunc autem, resistentia, .qua moleculae atomique Corporis Christi separantur ínter se, divina virtute vincitur atque eli– ditur; quo fit, ut omnes moleculae atomique Corporis Christi compene– trentur; hac igitur compenetratione peracta, facile concipitur quomodo ·¡ 1
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz