BCCCAP00000000000000000000583
DE MODO QUO CHRISTUS EST PRAESENS, th. 8, n.. 438-439 235 alia dimensione panis, quippe Corpus Christi sub dimensionibus acciden– tium latens non se habet ad eas per 'conctactum dimensionum, sed mo– do longe diverso, per modum scilicet substantiae, qui omnem ordinem ad dimensiones transcendit, ut statim in sequenti articulo declaran– dum restat. ART.III Utrum Christus sit in Eucharistia focaliter, aut deflnitiV'e, aut per modum substantiae. 439. Connexio ,nateria,e.-In duabus thesibus praecedentibus in id operam dedimus, ut probaremus totum atque integrum Christum ades– se tam sub unaquaque specie quam sub ejus partibus, sive separatis sive unitis; distinximus praeterea rationem formalem, qua ponitur substan– tia Corporis et Sanguinis Christi (quae directe et immediate per verba consecrationis signifi.catur et ideo efficitur praesens) et caetera omnia quae cum substantia sunt realiter in Christo conjuncta, anima scilicet et divinitas, et 8,,lia accidentia quae ad Corporis Christi, gloriase aq. dex– teram Patris regnantis, integritatem spectant. Sed .statim sese offert quaestio: estne Christus in Eucharistia cum sua quantitate dimensiva, cum sua statura naturali, cum sua figura suoque organismo plene evoluto? ... Et si affirmative, quomodo Chris– tus verus Deus et hamo perfectus, tam sub una quam sub alia specie, tam sub magna quam sub parva, immo sub minima hostia consec:rata indifferenter contineri possit? ... En mysterium, quod nisi Dei revelatione sustentaretur, absurdum potius existimaremus; sed xatio humana, lucis divinae fulgoribus Hlus– trata, non absurdum (quod nihil est), sed bonitatis et sapientiae Dei novum collustrat portentum, quod oculos rapit, mentem illuminat et cor in ejus amorem inflammat., Ad hoc tamen mysterium aliquo niodo intelligendum necesse est per prius aliquas altae Metaphysicae notiones in memoriam revocare, ut sic claritati consulamus; quare: a) Primo, de reali distinctione substantiam corpoream inter et quantitatem; b) Secundo, de habitudine quantitatis ad substantiam; e) Denique tertio, de diversis modis essendi in loco, distincte agemus. Ut autem rationem istius inquisitionis philosophicae videas, scire debes nos in praesenti duplex adversariorum genus, Carthesianorum sciiicet et Scholasticorum, habere; illi quidem, distinctionem realem inter substantiam corpoream et quantitatem penitus negant, et ideo prae– sentiam Christi in Eucharistia ver modum quantitatis et extensionis explicant; quare contra ipsos probabimus substantiam corpoream riea– liter distingui a quantitate, eorumque systemata, sive Compenetratioiiis, slve Condensationis, sive Reductionis in punctum unum, explodenda fore.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz