BCCCAP00000000000000000000583
DE MODO QUO CHRISTUS EST PRAESEJNS, th. 7, n. 434-435 23:¼ 434. Ex Liturgiis.-Id rursus constat ex dissertis verbis Patrum, ex Liturgiis aliisque documentis publicis fidei c.hristianae. Audias Litur:. giam Romanam; «Singuli accipiunt Christum Dominum et in singulis portionibus to– tus est; nec per singulos minuitur, sed integrum se praebet in singu– lis» (5). Et in Officio SSmi. Sacramenti: «Fractc demum sacramento, ne vacílles, sed .memento tantum esse sub fragmento, quantum tato tegitur... » .(6). 435. Ratione theologica. l.º) Scin:ius e.x thesibus praecedentibus (ubi de transsubstantiatione) quod tota substantia panis et vini con– versa fuerit in substantiam Corporis et Sanguinis Christi, ita ut ubi antea erat substantia panis et vini, sit nunc substantia Corporis et Sanguinis Christi. Atqui su.bstantia panis et vini erat ante transsubs– tantiationem tota in toto, et tota in qualibet parte. Ergo tota substantia Corporis Christi est post consecrationem tota in toto et tota in singulis partibus. · · Si vero est substantia Corporis Christi, e reali concomitantia adesse debent omnia quae sunt in essendo realiter conjuncta; ac proinde totus atque integer Christus. 2. 0 ) Ex impossibilitate explicandi. cessationem praesentiae sub par– te· separata. Si enim Christus cessaret esse totus sub aliqua parté se– parata, hoc esset, sive quia pars separata non esset capax continendi totum Christum, sive quia consecrationem amitteret. Atqui neutrum po– test admitti. Ergo ... Non primum, quia quantitas major vel minor accidentium panis. et vini. indifferens esse videtur relate ad continendum Christum, quippe sufficit aliquod continens, etsi minimum, illud nempe quod continere posset substantiam panis, si consecratio non praecessisset. Jamvero in qualibet parte, etiam minutissima, esset substantia panis. Ergo et subs– tantia Corporis Christi. Si vero substantia Corporis Christi ibi est praesens, necesse est. ut caetera omnia sint praesentia ratione realis concomitantiae. Non secundum, quia quomodo tune posset explicari consecrationis amissio? ... Nulla ratio assignari potest praeter voluntatem ipsius Chris– ti; at quaero: Ubinam haec voluntas constat? Nullibi, immo contrarium manifestum apparet ex praxi Ecclesiae, ex modo agendi ipsius Christi... (5) In sacramentario S. Gregorii Magni. (6) Hymnus Lauda Sion. ·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz