BCCCAP00000000000000000000583

232 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 7, n. 431-433 431. Censura.- De fide divina catholica definita in Conc. Triden- tino: «Si quis negaverit in venerabili sacramento Eucharistiae sub una– quaque specie et sub singulis cujusque speciei partibus, separatione jac– ta, totum Christum contineri, a. s.» (2). Constat igitur ex hac definitione quod totus atque integer Christus inveniatur praesens sub singulis cujusque speciei partibus separatione /acta. Notare debes quod Concilium Tridentinum nullam ;faci.at mentionem de partibus sensibilibus vel non sensibilibus; tamen aliqui Theologi, inter quos eximius Suarezius, definitionem restringunt ad praesentiam realem Christi sub partibus sensibilibus, et dicunt Concilium noluisse definire praesentiam Christi sub partibus non sensibilibus, quae vale– rent adhuc retinere ;formam substantialem panis. Quare ille qui negaret praesentiam realem Christi sub partibus non sensibilibus, valentibus tamen retinere formam substantialem panis, di– cendus non esset haereticus; ne tamen exinde erectas quod hoc ulti– mum possit a quolibet defendi, nam certe notam temerarii non effuge– ret; quia, quod pars sit sensibilis vel non sensibilis, parum refert ad praesentiam Christi; :res enim illa est sensibilis per se et ex natura sua; quod autem oculis vel sensibus non percipiatur, est per acci– dens .(3). 432. Probatur ex Sacra Scriptura.-Constat enitn quod otnnes Apos– toli ex eodem calice consecrato biberunt «Et accepto calice, gratias agens, dedit eis, et biberunt ex illo omnes» ( 4). Jamvero singuli nonnisi quamdam partem sumpserunt, et nihilominus totum Christum accepe– runt. Ergo... Et eodem modo potest argumentari ex eo quod Christus unum pa– nem consecraverit, quem pastea omnibus Apostolis tradidit manducan– dum; sequitur proinde totum atque integrum Christum adesse sub sin– gulis cujusque speciei partibus, etsi minimis. 433. Ex continua et universali praxi Ecclesiae. l.º) Oliiii fideles de uno eodemque calice speciem consecratam vini bibebant; quod hodie adhuc servatur in ritu graeco. 2. 0 ) Hodie, particulis deficientibus, franguntur hostiae in partes di– minutas, et sine alía nova consecratione distribuuntur fidelibus. 3. 0 ) Summa cum reverentia sacerdos colligit particulas, etsi míni– mas, quae in corporalibus forte ex hostia separatae sunt; purificantur calices, patenae; maxima cum diligentia lavantur purificatoria, etc.... Quae omnia clarius luce ostendunt Ecclesiam semper credidisse Chris– tum sub singulis cujusque speciei partibus (etsi minimis) praesentem esse. (2) DENZINGER, 886. (3) SUAREZ, loa. cit., disp. 52, sect. l. (4) Ma., 14, 23.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz