BCCCAP00000000000000000000583
DE MODO QUO CHRISTUS EST PRAESENS, th. 7, n. 428-430 231 a) Quod totús et integer Christus sit sub singulis speciei partibus separatione t acta. b) Quod totus et integer sit Christus sub singulis speciei partibus ante separationem. Pars l.ª: Totus et integer post separatio:trnm. 429. Explicatio termtinor,um.- Pars est illud quod simul cum alío ad alicujus totius constitutionem concurrit. Potest concurrere, vel ad ipsam totius constitutionem essentialem, vel ad ejus integritatem; hinc par– tes essentiales, e. g. in homine corpus et anima ratiorialis, vel partes integrantes, e. g. manus, pes, etc. In praesenti, opus non est facere distinctiones. Dictum est enim sub quibuslibet partibus, sive magnis, sive parvis, adesse totuni atque inte– grum Christum in partibus separatis. Attameh, aliqua restrictio fieri debet, et est haec: quod totus et in– teger Christus sit sub singulis speciei partibus, dummodo istae partes essent capaces retinendi formam subst.antialem panis. Sciendum enim est b.anc quaestionem agitari inter Philosophos: . utrum detur limitatio in divisibilitate materiae, ita ut divisibilitas ma– teriae ad tale perveniat extremum ut tandem aliquando materia divisa retinere non valeat suam formam substantialem; quare jam non pos– set praedicta materia ultra dividí. Sententia affirmativa videtur esse Sti. Thomae, qui materiae divi– sionem limitatam esse probat ex eo quod unaquaeque forma corporis determinatam exigat quantitatem, quae si deficiat, necesse est quod etiam forma substantialis pereat. «Substantia panis potest corrumpi ex parte qualitatis in alteratione, et ex parte quantitatis, quia cum unaquaeque. res naturalis habeat quan– titatem determinatam:, in tantum poterit fieri divisio, quod non rema– nebit species ... » (1). Ideo igitur, nos illam restrictionem posuimus secundum quam Chris– tus totus atque integer aderit praesens sub quibuslibet partibus sepa– ratis, quamvis minimis, dummodo istae partes sint, vel melius essent capaces retinendi suam formam substantialem, ac proinde súam natu– ram panis. Separatione /acta. Species sacramentales, experientia teste, possunt frangi, et indefinite multiplicari per earum divisionem, et hoc, sive ante, sive post consecrationem; dicimus proinde in omnibus et singulis par– tibus, sive ante sive post consecrationem divisis, totum atque integrum Christum adesse. 430. Adversarii.-Nullus huic thesi adversatur, si illos haereticos ex– cipias contra quos egimus in primo capite nostri tractatus. ( l) STUS. THOMAS, in IV Sent., dist. 12, a. 1, a. 2, q. 3; in .II Sentent., dl$t. 14, q. 2, a. 1, ad 4; . III, q. 77, a 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz