BCCCAP00000000000000000000583
230 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 7, n. 426--428 proinde implicet informationem ab una vel ab alia forma; id est, hoc vocabulum «corpus» dicit quamdam partem humani compositi, quae plane praescindit ab eo quod sit informata vel non; si est informata, erit corpus vivum; si non, erit mortuum. · Quare vi verborum ponitur praesens id quod directe et immediate per verba consecrationis significatur, corpus scilicet Christi; e reali autem concomitantia, po– netur et anima, si contingat esse cum corpore conjuncta, secus, ut in triduo mortis, si actu est ab eo separata (24). · Objectio 3.a: Sanguis non informatur ab anima, estque substantia a corpore omnino distincta, non aliter ac liquidum quod in vase continetur. Undé sicut vas, aquam continens, non fieret praesens si supponeres transsubstantiationem aquae, eodem modo sanguis non ponitur praesens sub specie panis, ne quidem ex reali concomitan– tia; et similiter sub specie vini, solus sanguis est praesens, non vero corpus, nec ani– ma... Ergo totus et integer Christus non est praesens sub qualibet specie. Respondeo: Duae sunt theologorum sententiae circa informationem sanguinis. Suarezius defendit corpus et sanguinem esse duas substantias omnino distinctas, sola unione accidentali unitas; quare sub specie panis ponitur praesens vi verbo~ rum Corpus Christi, ·et caetera omnia praesentiantur per realem concomitantiam; sanguis tamen non fit praesens nisi per quamdam actionem divinam, a transsubstan– tiatione distinctam, vi cujus replicatur vel reproducitur sanguis, non aliter ac repro, ducerentur vestes, si Deus vellet. Isti auctores sunt qui, in quacumque difficultate inventi, ad deum ex machina recurrunt, ad omnipotentiam scilicet divinam, et facili negotio nodum solvunt. Nos, cum Sto. Thoma multisque aliis Theologis, necnon et physiologis, sustinemus sanguinem esse anima rationali informatum, esseque partem integrantem humani compositi; quo admisso, nulla jam remanet difficultas. Sed si ex Physiologia naturali argumentum adhuc non haberetur omnino apodic– ticum, remanerent rationes theologicae minime spernendae, quae id ipsum suadent; nam tune sanguis non fuisset a Verbo assumptus in unitatem personae, quandoquidem Verbum tantum assumpsit naturam humanam ejusque partes essentiales et integran– tes; neque tune ratio appareret cur Christus voluisset conversionem vini in sangui– nem, si sanguis non esset ejus pars. ART.II Utrum sit totus et integer Christus sub qualibet 'specierum parte, non solum post, sed etiam ante separationem,. 427. Connexio materiae.-Probatum fuit in thesi praecedenti totum et integrum Christum adesse praesentem non tantum sub utraque spe– cie (quod nisi verum esset, thesis de praesentia reali pessumdaretur), sed etiam sub alterutra. THESIS 7;ª: Totus et integer Christus est sub qualibet speciemm parte, non solum separ.atione fact.a, sed etiam ante separationem. 428. Status qua.estionis.-At nunc quaeritur utrum Christus sit totus et integer sub singulis cujusque speciei partibus, et hoc, non tantum facta separatione, verum etiam ante quamlibet separationem. Hinc duas ponimus partes: (24) Cfr. hanc difficultatem- apud HUARTE, De Deo Creante et Elevante, prop. 13, n. 265.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz