BCCCAP00000000000000000000583
DE MODO QUO CHRISTUS EST PRAESEJNS, th. 6, n. 424-426 229 dat non tantum esse animatum, sed etiam esse corporeum: consequitur proinde ani– mam esse elem.entum intrinsecum constitutivum corporis ejusque partem formalem. Unde si corpus e Vi verborum fit praesens, consequens est quod etiam .e vi verborum ponatur praesens et anima. Sed conclusio est contra doctrinam ·Concilii Tridentini. Ergo pereat oportet non mfnus certa apud Stum. Thomam caeterosque thomistas doctrina de unitate formae substantialis in quocumque composito materiali. · 425. Nota bene~Scire debes hanc difficultatem experiri thomistas tantum, non vero Scotistas nec Carthesianos, quando quidem illi tan-'– tum dicant animam esse unicam fa!fmam substantialem, quae dat cor- pori esse animatum et esse corporeum. · Carthesiani dicunt unionem animam inter et corpus esse accidenta– lem, ad modum motor-is cum mobili. Scotistae propugnant corPlJS humanum obtinere esse corporeum per formam quamdam sic dictam corporeitatis, nullo modo per ipsam ani– . mam rationalem. Nunc autem in istis duabus sententiis optime explicatur quod Solum Corpus e vi verborum fiat praesens, et ex reali concomltantia anima ra– tiorialis; perfecte igitur salvantur in his sententiis verba Concilii Tri– dentinl. 426. Respondent Thomistae multipliciter: a) Aliqui dicunt solam materiam primam fieri praesentem vi verborum (22). Sed hoc responsum est manifesto falsum, nam vi verborum efficitur praesens corpus Christi, seu substantia Corporis Chris~i. Jamvero materia prima non est, nec corpus, nec substantia Corporis Christi. b) Alii distinctionem adhibent et dicunt: vi verborum poni praesentem animam quatenus anima dat corpori esse corporeum, non vero quatenus dat corpori esse animatum · (23). , Neque hoc responsum satisfacit, quia inter animam, quatenus dat corpori esse corporeum, et animam quatenus dat eidem corpori esse animatwn, non adest nis:í. dis– tinctio virtualis; distinctio autem virtualis non aufert identitatem rei. Ergo si e vi verborum ponitur praesens anima quatenus dat corpori esse corporeum, necesse est ut eodem titulo ponatur praesens et anima quatenus dat esse animatum. Aliis verbis, anima est una; quae duplicen effectum formalem habet; si autem ponitur anima quatenus dat corpori esse corporeum, ponitur simpliciter. e) CZ. Billot aliam solutionem videtur innuere magis acceptabilem, secundum quam haec vox «Corpus» per se praescindit ab eo quod sit anima rationali informa– tum vel non; abstractione ab ea facta, adhuc verifl.catur forma consecrationis : Hoc est corpus meum. Immo in triduo mortis anima separata erat a corpore, quod fuit tune informa– tum per quamdam aliam formam corporeitatis; si vero. tune consecratio facta fuisset, verba consecrationis apprime verificarentur, et tamen non adesset anima rationalis. Ergo neque nunc vi verborum ponitur praesens, sed vi realis concomitantiae. Sed humillime confiteor hoc responsum plane mihi non satisfacere, quia parum , mea refert quod in triduo mortis alia forma corporeitatis informaretur corpus Christi, -et quod tune, si consecraretur, adesset tantum corpus, perfecte verificata veritate istius propositionis: Hoc est corpus meum; considerari nunc oportet quod anima rationalis informat hic et nunc corpus Christi eique dat, in sententia Thomistica, non tantum esse animatum, sed etiam esse corporeum; unde si Corpus Christi fit sub hostia praesens, debet etiam poni prout informatum est ab anima rationali. Solutio nostra: Solutionem igitur veram hanc esse credimus: Vocabulum «Corpus» s1gnificat aliquid quod est commune, tuni corpori humano vivo, tum mortuo, quin (22) (23) Ita AEGIDIUS RoMANUS, Theoremata de corpore Ohristi, propp. 32 ; BIEL, In aanonem · Missae, Zect. 42. Ita CAJETANUS, PALUDANUS, CAPREOLUS, GONET.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz