BCCCAP00000000000000000000583

228 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 6, u. 422-424 dimensiva panis remanet jacta consecratione, sola substantia panis transeunte.» «Quia tamen substantia. Corporis Cliristi realiter non dividitur a sua quantitate di'llJ,ensiva et ab aliis accidentibus, inde est quod ex vi realis concomitantiae est in hoc sacramento tata quantitas dimensiva corpo– ris Christi et omnia accidentia ejus» (19). Totus igitur et integer Christus est sub alterutra specie: sola subs– tantia ex vi verborum; caetera omnia ex reali concomitantia. 423. Nota bene.-Notari oportet quid ,ex hac conclusione habeatur; habemus enim totum et integrum Christum adesse in Eucharistia cum sua scili,cet actuali quantitate dimensiva, cum suo organismo ad actus expedito, cum suis potentiis et facultatibus ... ; si tamen Christus in Eu– charistia nihil pati ab aliis, nihilque in alia operari potest, hoc non provenit ex defectu potentiae, sed ex defectu contactus quantitativi, qui contactus est conditio sine qua non cujusvis actionis corporis in cor– pus. Caeterum haec omnia melius et adaequatius intelligentur postea. 424. Objectiones.-Contra hanc thesim adsunt difficultates quae maximam cele– britatem apud Theologos obtinuerunt, non certe contra doctrinam ipsam theologico– dogmaticam in thesi stabilitam, sed vel contra argumentorum firmitatem, vel contra ea quae ratione realis concomitantiae sunt sub speciebus praesentia, praesertim quoad animam. Eas breviter expediemus. ' Objectio 1.a: Argumentum, a nobis allatum in prima parte ex ratione theologlcw, non videtur recte concludere, nam ipsum huic principio Sti. Thomae nititur: «Si aliqua duo sunt realiter conjuncta, ubicumque est unum realiter, oportet et aliud esse» (20). Atqui hoc principium non est universaliter verum, nam humanitas Christi realiter est cum verbo conjuncta, et tamen non est ubicumque est Verbum. Ergo argu– mentum a nobis allatum non est validum. Respondeo: Transeat totum ! ! !, nam argumentum nostrum non procedebat sicut objiciens supponit; concedimus quidein argumentum sic enuntiatum parum vel nihil valere; concedimus rursus bonam esse objectionem argumento sic enuntiato; at nega– mus, et pernegamus ipsam valere contra nos, quandoquidem nos vim argumenti in eo reposuimus .Quod Corpus Christi in hostia consecrata vere contineatur, ita lit pro illo genere praesentiae non del:ieat cogitari ulterior Christi praesentia sub alia hostia. Si igitur corpus Christi in aliquo extrinseco vere continetur, oportet ut ibi sint praesentia omnia quae sunt cum eo realiter conjuncta; quod profecto non valet de humanitate unita hypostatice Verbo; nam Verbum qua tale nullibi continetur, immo excedit omnia loca, est ubique praesens quin uno determinato loco possit commensu– rari et definiri; quare humanitas non potest esse ubi est Verbum; quare falsus de– prehenditur error Ubiquistarum. Corpus autem Christi ita intra terminas hostiae consecratae continetur, ut res– pectu habito ad propriam rationem praesentiae realis sacramentalis non, deberet in– veniri in aliis locis sive hostiis; si tamen non uno loco, sed multis aliis sit etiam praesens, id obtinet ratione possibilitatis transsubstantiationis multarum numero subs– tantiarum panis et vini in ipsum; sed quia hoc est extrinsecum et veluti per accidens relate ad praesentiae modum, hinc fit, quod Corpus Christi vere contineatur in uno loco. «Qua fit, ut debeamus ratiocinari de modo essendi sub una sola hostia, non secus ac si Christi Corpus sub nulla alia adesset praesens» (21). , Quare adesse debent cum corpore Christi quaecumque sunt cum eo realiter con– juncta in essendo. Objectio 2.a: Diximus in thesi substantiam corporis Christi poni sub speciebus panis vi verborum. Jamvero scimus ex Philosophia animam esse jormam corporis, cui e---:--:----:--- (19) $TUS. THOMAS, III, q. 76, a. 4. (20) III, q. 76, a. l. (21) BILLOT, op. cit., pag. 477.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz