BCCCAP00000000000000000000583
DE MODO QUO CHRISTUS EST PRAESENS, th. 6, n. 421-422 227 videlicet esse Novae Legis sacramentum; jamvero sacramenta Novae Legis non sunt signa vacua et infirma, significatum non conferentia; sed in hoc potissimum a sacramentis Veteris Testamenti discriminan– tur, quia quod significant, coriferunt. Nunc_ autem, verba consecratio– nis sunt forma istius sacramenti, suntque proinde effectiva illius quod significant. Pfob; minar.: Id quod verba consecrationis significant, est substan– tia Corporis et substantia Sanguinis Christi, praecisive a suis acciden– tibus, ab anima, necnon et a divinitate. Ergo... Et revera, haec vox «Corpus» substantiam tantum corpoream signi– ficat; abstrahit enim a sanguine, quia sanguis non est certe de essen– tia corporis; et in tr_iduo mortis sanguis separatus est a corpore; unde si consecratio _tune facta fuisset, solum corpus adesset sub specie panis. Abstrahit ab anima, quia rursus anima non est de essentia corporis, immo in triduo mortis anima separata fuit a corpore. Abstrahit ab accidentibus, quia haec vox «Corpus», est nomen subs– tantivum; praeterea quia est impossibile quod «corpus» significet subs– tantiam cum accidentibus, nam adesse debet adaequatio inter praedi– catum et subjectum; jamvero subjectum «hoc» stat pro sola substantia quae ·sub accidentibus latet; unde ita exponi debet: substantia, sub ac- . cidentibus contenta, est corpus meum. Abstrahit tandem a divinitate, quod nimis clarum est ut probatione indigeat. Constat igitur quod e vi verborum sola substantia Coi'poris sub spe* cie panis, sola substantia Sanguinis sub specie vini ponatur praesens. 422. E reali autem, concomitan tia caete:ra o:mnia ...-Probatum est in prima parte hujus theseos totum et integrum Christum non solum sub utraque specie, sed etiam in qualibet adesse praesentem. Atqui e vi ver– borum sola substantia Corporis et sola substantia Sanguinis praesen– tiantur. Ergo oportet ut caetera omnia alia via praesentientur, scilicet per realero concomitantiam. Illud igitur dicitur poni sub speciebus vi realis concomitantiae, quod, etsi verbis consecrationis directe et immediate non exprimatur, realero tamen habet et necessariam connexionem cum eo quod vi verborum fit praesens. Jamvero simul cum substantia Corporis Christi adsunt san– guis et anima propter indissolubilitatem quam nunc habent partes Christi ínter se unitae; divinitas autem propter unionem hypostaticam. Adsunt praeterea eadem ratione ea omnia accidentia, utputa quan– titas, qualitates naturales... , quae Christum hominem perfectum effor-– mant in coelo. «Respondeo dicendum quod... dupliciter aliquid Christi est in hoc sa– cramento: uno modo, ex vi sacramenti; alío modo, ex reali concomi– tantia. Ex vi quidem sacramenti quantitas dimensiva corporis Christi non est in hoc sacramento; ex vi enim sacramenti est in hoc sacra– mento id in quod directe conversio terminatur. Conversio autem, quae fit in hoc sacramento, directe terminatur ad substantiam Corporis Chris– ti, non autem ad dimensiones ejus, quod patet ex hoc quod quantitas
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz