BCCCAP00000000000000000000583

226 DEJ SSMA. EUCHARISTIA, th. 6, n. 419'-421 ibi esse necesse est quaecumque sunt ab eo indzvisa, id est, conjuncta in unitate unius individui» (15). Ergo sub specie panis totus et integer est Christus, et similiter di– cendum est de specie vini. Pars 2.ª: Sed ex vi verb-Orum sola substantia Cor:poris sub specie panis, et sub s;pecie vini sola substantia Sanguinis. 420. Censura.-Hae,c pars non est definita; attainen Concilium Tri– dentinum (16) hac. terminologia et modo dicendi usum est, sicut mos erat tune temporis apud Theologos: «Semper haec fides in Ecclesia Dei fuit, statim post consecrationem verum Domini nostri corpus verumque ejus sanguinem sub panis et vini. specie una cum ipsius anima et divinitate existere; sed corpus quidem sub specie panis, et sanguinem sub vini specie ex vi verborum; ipsum autem corpus sub specie vini, et sanguinem sub specie panis, animam– que sub utraque vi naturalis illius connexionis et concomitantiae, qua · partes Domini, qui jam ex mortuis resurrexit non amplius moriturus> ínter se copulantur; divinitatem porro propter admirabilem illam ejus cum corpore et anima hypostaticam unionem. Quapropter verissimum est, tantumdem sub alterutra specie atque sub utraque contineri. To– tus enim et integer Christus sub panis specie et sub quavis speciei ip– sius parte, totus item sub vini specie et sub ejus partibus existit» (17). Hinc qui modum loquendi, seu terminologiam, rejiceret, non effugeret. certe notam temeritatis, quia Concilium Tridentinum istas theologorum formulas approbavit et veluti consecravit. Qui vero .et modum loquendi et doctrinam, nempe quod ex vi ver– borum sub specie panis sola substantia Corporis, sub specie vini sola substantia sanguinis, caetera omnia per realem concomitantiam adsint, negaret, valde temerarius, immo et erroneus, dici deberet. «Quocirca licet non sit aperta haeresis illam (distinctionem) negare, est tamen ingens temeritas et magnus error, praesertim cum ex prin– cipiis fidei non obscure intelligatur» (18). Merito damnata est etiam sententia Rosminii, nam secundum Con– cilium Tridentinum substantia Corporis et Sanguinis Christi fit prae– sens e vi verborum sub specie panis et vini, non vero ejus pars. 421. Probatur.-Illud vi verborurrí sub speciebus ponitur quod per verba consecrationis contineri significatur. Atqui per verba consecratio– nis panis solum Corpus Christi significatur, per verba consecrationis vini solus sanguis. Ergo vi verborum sub speciebus panis et vini solum Cor– pus et solus Sanguis praesentiantur. Prob. major.: Supponimus in praesenti id quod ab omnibus, sive Catholicis, sive Protestantibus, unanimiter conceditur: Eucharistiam (15) BILLOT, op. cit., pag. 477. (16) DENZINGER, 883, 884. (17) DENZINGER, 876. (18) SUAREZ, De Eucharistia, disp. 51, sect. 3, n. l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz