BCCCAP00000000000000000000583
DE MODO QUO CHRISTUS EST PRAESENS, th. 6, n., 418-419 225 disputata est quaestio de necessitate communionis sub utraque specie, deque usu calicis laicis concedendi. .. b) Dissertis vel aequipollentibus verbis id continuo testantur Pa– tres; dissertis verbis, quando dicunt: «Tantum est in exiguo, quantum tn toto» (9). «Eucharistiae perceptio non est in quantitate, sed in virtute consis– tit, quod .tantum est in' exiguo quantum constat esse in toto» (10). Verbis aequipollentibus, quando dicunt nos in Eucharistia sumere Christum vivum, nos fieri christiferos... «Dominus Jesus, ipse conviva et convivium, ipse comedens et qui comeditur» (11). «Totum unus, totum duo, totum plures sine diminutione perct– piunt» (12). Nihil dicimus de Liturgiis, quia res est clara (13). 419. Ratione theologica.-Ubicumque aliquid in aliquo extrinseco continetur, ibí oportet adesse quidquid cum eo in essendo est realiter conjunctum. Atqui Corpus Christi sub speciebus panis vere continetur, uti constat ex propositione: «Hoc est Corpus meum». Ergo sub specie panis adsunt ea quae realiter sunt conjuncta cum Corpore Christi. Jamvero, divinitas semper est actu unita cum Corpore Christi, quia «quod Verbum semel assumpsit, numquam dimisit». Ergo divinitas est sub specie panis. Anima est semper cum Corpore Christi, quia Christus «resurgens ex mortuis, jam non moritur». Ergo... Sanguis est rursus unitus cum composito, quia est ejus pars es– sentialis. Ergo ubicumque est p:raesens corpus, ibi necessario adesse de– bent divinitas, anima et sanguis, caeteraque hujusmodi, quae Christum verum Deum hominemque perfectum constituunt. Audias Suarezium, hanc eamdem concl14sionem ex aliis rationibus eruentem: «Sunt ergo sub 'qualibet specie essentiales partes humanitatis Chris– ti; sunt etiam ínter se unitae, quia hoc etiam necessarium est, ut sit iibi totus Christus; sunt praeterea omnes substantialiter integrantes tJ:orpus Christi..., quia Corpus Christi non est mutilum nec monstruosum, sed pulchrum e~ ornatum, et ideo capillos etiam habet et barbam, quia haec etiam pertinent ad integritatem et intrinsecum ornamentum hu– maní corporis» (14). Ratio est «quia aliquid alicubi contineri, est ipsum ibi esse totaliter, ita ut pro illo praesentiae modo, per se non debeat inveniri praesens extra terminas continentis. Jamvero ubicumque aliquid est totaliter, (9) STUS. CAESARIUS A¡tELAT., Hom. 4 de Paschate; Journel, 2230. (10) STUS, IsIDORUS HISPALENSIS, Hom. ele Oorpore et Sanguine Domini ,PL., 31, 133. . (11) STUS, HIERONYMUS, Epist. 120 ad. Hebdibiam, c. 2. (12) STUS. CAESARIUS ARELAT., Hom. 5 de Paschate; Journei, 2230, (13) Cfr. FRANZELIN, op. Cit., th. 8; cfr, JUGIE, op, cit., t. 3, pag. 227-231. (14) De Eucharisia, q, 76, disp. 51, a, l. llillAN, THEOL, DOG!,!.-'IV.-16 'i 1
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz