BCCCAP00000000000000000000583
DE. MODO QUO CHRISTUS EST PRAESENS, th. 6, n. 413-416 223 413. Adversarii.-Solet in hoc loco adduci tamquam .adversarius, Nesta,rius; sed confitentur auctores non habere fundamentum. Quod ipse debuisset negare praesentiam divinitatis in Eucharistia, nimis clarum. est quam ut probatione indigeat: Nestorius enim solvebat Christum in duas personas, solo a;ffectu vel gratia unitas. · b) Forsitan huic nostrae thesi adversabantur illi haei·etici qui, In– tinctores appellati, partículas consecratas panis, vini speciebus primum intinctas, fidelibus porrigebant; necnon et haeretici qui communionem sub utraque specie necessariam propugnabant. Res tamen indubia ma– net, nam ad suum errorem adduci poterant aliis de causis. e) Lutherani. Non unam habent sententiam; aliqui concomitantiam negant; alii autem affirmant; alii denique ab ea praescindunt. d) Rosminius novam, sicut m aliis multis, protulit sententiam, se– cundum quam sub specie panis ex vi verborum poneretur substantia · corporis Christi in ea tantum mensura quae · corresponderet quantitati substantiae panis quae transsubstantiatur; reliquum Corporis Christi ibi esset per concomitantiam. «In sacramento Eucharistiae vi· verborum Corpus et Sanguis Chris.ti est tantum ea mensura quae respondet quantitati substantiae panis et vini quae transsubstantiatur; reliquum Corparris Christi est ibi per con– comitantiam» (3). Pars l.ª: Totus et integer Christus est tam sub alterutra quam sub utraque specie. 414. Censura.-Haec pars nostrae theseos est de fide divina catho– lica definita in Conc. Tridentino: «Si quis negaverit in venerabili Eucharistiae sacramento sub · una– quaque specie ... totum Christum contineri, a. s.» ( 4). Eadem doctrina definita jam erat in Concilio Constantiense, in quo non parum disputatum est de communione sub utraque specie, et de tempore in quo Sacrum celebrari debebat; in eo defiriitum est ut «a conficientibus sub utraque specie, et a laicis tantummodo sub specie. panis suscipiatur; cum firmissime credendum sit et nullátenus dubi– tandum, integrum Christi Corpus et Sanguinem tam sub specie panis quam sub specie vini veraciter contineri» {5). 415. Nota bene.-Quod totus et integer Christus sit saltem sub utraque specie, nulla indiget probatione, quia jam id probavimus in thesi 1.ª, ubi de praesentia reali· Christi; si enim aliquid deesset, illa prima proposito esset falsa; quare id in praesenti intendimus probare: quod totus et integer Christus inveniatur praesens sub unaquaque spe– cie, totus scilicet sub specie panis, et totus similiter sub specie vini. 416. Probatur ex Sacra Scriptura.-In Evangelio Sti. Joan;nis diciti Christus: «Qui manducat me, et ipse vivet propter me» ( 6); unde en argumentum: · (3) DENZINGER, 1921. (4) DENZINGER, 885. (5) DENZINGER, 626. (6) Joan., 6, 59.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz