BCCCAP00000000000000000000583

222 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 6, n. 411-412 tiam Sanguinis Christi; caetera omnia esse in Eucharistia ratione rea– lis · concomitantiae, ex eo scilicet quod sint realiter conjuncta cum Cor– pore et Sanguine Christi; quáe quid sibi velint, statim declarandum est. 412. Explicatio terminorum.-Ex vi verborum. Hic est modus loquen– di Concilii Tridentini (1), et indicat quid efficiatur et obtineatur per verba consecrationis. Ex vi verborum dicitur in Eucharistia contineri illud ad quod per se terminatur conversio; nam conversio efficitur virtute verborum con– secrationis: «Hoc est Corpus meum»; sed id ponitur praesens vi verbo– rum quod praecise signijicatur per verba consecrationis, quorum virtu– te instrumentali fit illa mirabilis singularisque conversio. E reali concomitantia dicitur fieri praesens id quod directe et im– mediate non significatur per verba consecrationis, quod tamen est reali– ter et quidem inseparabiliter conjunctum ratione unionis hypostaticae et status gloriosi cum corpore et sanguine Christi. Sed quia realis concomitantia in essendo non eaaem fuit in diversis Christi temporibus, ad majorem hujus theseos intelligentiam opportune distingues : a) Concomitantiam ab initio temporis prorsus indissolubilem, quae viguit a primo conceptionis instanti inter naturam humanam ejusque. partes et Divinitatem; ratio est quia «quod Verbum semel assumpsit, numquam dimisit»; unio igitur hypostatica ne quidem uno instanti in– terrupta fuit, sed semper mansit Verbum unitmn naturae semel assump– tae; quod si in qualibet sententia disputata verum sit, longe plenius in sententia a nobis propugnata verificatur; in· hac enim nostra sententia Verbum extendit suum actum proprium subsistendi ad naturam assump– tam, ita ut in ea suppleatur existentia; quo fit ut si per impossibile Verbum uno tantum instanti desineret naturam humanam assumptam sustentare, eo ipso haec penitus cessaret et in nihilum abiret; nova igi– tur tune fieri deberet Incarnatio. b) Concomitantiam nunc ind.issolubilem: est illa quae viget nunc inter corpus et sanguinen Christi, inter ejus animam ejusque partes essentiales et accidentales; viget, inquam, nunc, ratione corporis glo– riosi Christi in coelo sedentis, nam «Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur; mors illi ultra non dominabitur» (2). Jamvero haec unio non fuit ab initio indissolubilis, quandoquidem in passione sanguis separatus est a corpore, et in triduo mortis, ani– ma ab utroque. Unde accidisset in triduo mortis aliquid quod hodie non accidit nec accidere potest: quod si tune Apostoli Eucharistiam con– secrassent, sub. specie panis solum Corpus, sub specie vini solus Sanguis essent, utique cum sua Divinitate; sed sub specie panis non adesset san-. guis nec anima; sub specie vero vini, nec corpus nec anima; ratio est quia tune non adfuisset ratio concomitantiae. Nunc; uti dictum est, viget unio indissolubilis inter corpus et san– guinem et animam, et quidem in aeternum duratura. ( 1) DENZINGER, 8'1'6; cfr. etiam 883. 884. (2) Aci Rom., 6, 9.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz