BCCCAP00000000000000000000583

DE MODO QUO CHRISTUS EST PRAESENS, th. 6, n. 410-411 221 et sola substantia panis in corpus Christi; illud proinde quod immed.iate et vi verbo– rum ponitur praesens sub speciebus est substantia Corporis Christi; substantia, in– quam, quae ex se est extra ordinem quantitatis et situs; nunc autem, caetera omnia sunt in sacramento concomitanter, ex eo quod cum Christo sint realiter conjuncta et nequeant ab ipso separari, et quoad modum essendi sequantur modum substantiae; caeterum haec omnia ingrediuntur quaestionem sequentem, de modo scilicet quo ·christus est praesens, quam quaestionem statim aggredi debemus. CAPUT 111 DE MODO QUO CHRISTUS EST PRAESENS 411. Connexio matedaie.-Absoluta quaestione. -de modo quo Christus jit praesens in SSma. Eucharistia, quaestionem difficiliorem de modo quo Christus est in Eucharistia aggredimur; necesse non est Ü.t ejus maximam utilitatem atque momentum inculcemus, quandoquidem in– tellectus noster id enixe perscrutetur: quomodo scilicet totus et integer Christus, cum sua anima et divinitate, necnon et dimensionibus ·natu– ralibus, sub speciebus eucharisticis contineatur. In re tanti momenti tantaeque difficultatis juvat rursus gradatim procedere, ita ut p~r prius id quod ad dogma, posterius vero id quod ad disputationem Scholae pertinet, clare et distincte agamus. Ordo dic:endi.-Quare iste erit ordo ,dicendorum: a) Utrum sit totus et integer Christus tam sub alterutra quam sub utraque specie. b) Utrum Sit totus .et integer sub qualibet specierum parte, non solum post, sed etiam ante separationem. e) Utrum sit localiter, aut definitive, aut per modum substantiae. ART. I Utrum sit totus et int.eger Christus tam sub alterutra q_ua.m · · sub utraque specie. THESIS 6."': Totus et integer Christus tam su.b alterutra specie quam sub utraque contindur; sed ex vi verborum sub specie panis est sola substantia Corporis Christi, et sub specie vini sob substantia Sanguinis Chl'isti; ex reali autem concomitantia caetera quae cum illis sunt realiter conjuncta. Haec igitur est prima thesis ad fidei dogma pertinens: quod Chris– tus sit in Eucharistia totus et integer tam sub alterutra quam sub utra– que specie; attamen dicimus, vi verborum sub specie panis esse solam substantiam Corporis Christi, et similiter sub specie vini, solam substan-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz