BCCCAP00000000000000000000583
220 DE SSMA, EUCHARISTIA, th. 5 n. 410 «Similiter, ait Stus. Thomas, non est dare unde talis resolutio vez annihilatio in hoc sacramento causetur, cum effectus sacramenti significetur per formam: neutrum autem horum _significatur per haec verba formae: Hoc est Corpus meum» (33). Objectio 3.ª: Id quod convertitur in praeexistens, trahitur ad conditionem prae. existentis, et non e converso. Atqui substantia panis convertitur in Corpus Christi. Ergo -trahi debet ad conditionem praeexistentis. Atqui, subsumo, praeexistens est in coelo. Ergo substantia quae convertitur, fit praesens in coelo, npn vero in altari sub speciebus. Ergo... Ratio, cur in aliis conversionibus terminus ad quem sit ubi desinit esse terminus a quo, est haec: quia remanet utrique extremo aliquod elementum commune. Atqui in . praesenti nihil remanet commune. Ergo substan_tia convertitur in Christum, qui est in coelo, et sic conversio non est ratio praesentiae realis Christi in altari. Respondeo: Objiciens vult concludere conversionem non esse ullo modo viam sufficientem ad reddendam rationem praesentiáe Christi sub speciebus, eo quod con– versio sit in aliquid praeexistens ; unde potius ipsi sequi videtur praesentiam obtineri in coelo, non vero in altari. Jamvero falsum esse videtur id quod instar principii evidentis ab adversario assumebatur: id scilicet quod convertitur, convertí in Christum prout in coelo existen– tem; quandoquidem conversio ipsa in quantum est de se, ibi ponit continuationem praesentiae ubi conversio facta est. «Omnis enim conversio inducit ex se continuationem praesentiae ínter terminum conversum et terminum conversionis» (34). Et hoc accidit, tum in conversionibus productivis, tum in conversionibus non productivis; in illis quidem, duplici de causa: a) quia generatio termini fit ubi facta est corruptio, et b) quia permanet semper aliquod elementum utrique extremo commune. In his autem, quia ipsa desitio unius est ipsa positio alterius, quod supponit nexum ita intrinsecum, ut necessario unum sequatur alterum, et quia in qualibet con– versione directe et immediate terminatur ad unum extremorum, quod in sua mutatio– ne pertingit ad alterum; sed impossibile est quod actio quaedam aliquo modo pertin– gat ad hoc alterum, si ibi non existit. Ergo actio conversiva de seipsa dicit. continua– tionem praesentiae inter terminum conversum et termit'mm conversionis. Sequitur proinde Christum fieri praesentem ubi antea non erat per veram ac proprie dictam conversionem totius substantiae panis in Corpus Christi. Ergo conversio est via sufficiens, immo et unica (ut superius probatum est), ad reddendam rationem praesentiae realis Christi. Objectio 4.a: Si Christus in conversione eucharistica non mutatur, concipi nequit quomodo fiat praesens ubi antea non erat. Ergo haec via conversionis non explicat quomodo Christus factus sit praesens sub speciebus. Aliis verbis, si in transsubstan– tiatione tota mutatio est ex parte panis, intelligi nequit quod Corpus Christi sit sub speciebus praesens. Ergo... Respondeo: Si Christus non mutatur, sed tota mutatio est ex parte panis, non intelligitur quomodo Christus sit praesens, si nos defenderemus praesentiam Zoca- lem sub speciebus panis et vini, concedo. · Si vero alium modum omnino diversum admittimus, per modum scilicet subs– tantiae, seu mediante substantia, qui modus transcendit omnem nostram imaginatio– nem, nego. Explicatio: Ex eo quod Christus non mutetur, sequitur certe quod non sit sub speciebus localiter, seu circumscríptive, nam talis modus praesentiae acquiri nequit nisi pertransiendo loca intermedia, et proinde derelinquendo priorem l<;>cum; cum igitur Christus, nec loca intermedia pertranseat, nec priorem locum deserat, sequitur quod sub specierum dimensionibus non sit localiter. At quaero: repugnat quilibet alius modus adessendi?... Minime gentium. Et prae– cise illum modum nos adstruimus, per modum nempe substantiae; nec ratio a longe est repetenda; nam, uti pluries dictum est, transsubstantiatio est conversio totius et solius substantiae panis in substantiam Corporis Christi; convertitur igitur tata (33) Loe. cit., in corpore. (34) DE LA TAILLE, op. cit., pag. 639.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz