BCCCAP00000000000000000000583

DE TRÁNSSUBSTANTIATIONE, th. 5,. n. 409-410 219 Hinc optime Stus. Thomas: «Illud quod de se habet esse indeftciens non potest esse deficiendi principium, sed alio deficiente, hoc desinit esse in ea,; sicut Deus, cufus esse est indeficiens et immortale, desinit esse in aliqua creatura corruptibili, · per hoc quod creatura corruptibi– lis desinit esse. Et hoc modo, cum Christus habeat de se esse indefi– ciens et incorruptibile, non desinit e'sse sub hoc sacramento, neque per hoc quod ipsum desinat esse, neque etiam per motum localem, sed so– lum per hoc quod species hufus sacramenti desinunt. esse» (31). 410. Objectioncs ad thesim.-Sententia nostra iterum atque iterum probabitur vera ex solutione praecipuorum argumentorum quae contra eam fuerunt proposita; in eorum solutione occasionem minime spernendam habebimus nostras rationes. ex– ponendi aliasque magis enucleandi et roborandi. Objectio l.a: Actio ad extra, qua nihil novi fit, prorsus repugnare videtur. Atqui per actionem conversivam, prout fuit a nobis declarata, nihil novi factum est; quippe · terminus illius actionis erat Christus praeexistens in coelo et non mutatus. Ergo praedicta actio conversiva prorsus ridicula apparet et est. Respondeo: Dist. majar. : Actio ad extra, qua nec aliquid novum p::oducitur, nec aliquid in aliud convertitur, prorsus repugnare videtur, concedo. ...qua nihil de novo producitur, subdisting.: est praeter omnes notiones quas ex rebus naturalibus habemus, concedo; est evidenter falsa, utpote notis repugnanti!ius et contradictoriis constans, nego. Explicatio: Nullam habemus difficultatem in hujus quod dicit adversarius con– cessione, nempe quod per quamlibet actionem ad extra aliquid debeat fi.eri: hoc negari nequit quin éo ipso actionem infitiemur. At quaero : Nihil positivum factum est quando dico : hanc substantiam panis, vi illius actionis conversivae, in substantiam Corporis Christi fuisse com)ersam? .. Al1quid profecto factum est, ad cujus effectionem sola virtus divina potest extendí, quod haec scilicet substantia desinat in aliam praeexistentem et non mutatam. Hoc revera est novum atque singulare in conversione eucharistica: quod •ejus tenninus sit aliquid praeexistens, corpus scilicet Christi. Omnis actio creaturae aliquid novum facit, per hoc quod per suam actionem dispo– nit subjectum ad novae formae receptionem, quae sit cum priori omnino inccm– posibilis, et si.e ad aliquid quod non erat, pervenitur. At in Eucharistia nihil de novo producitur, nihilque additur Christo praeexistenti; sed Deus, qui, ut auctor entis potest in totum ens, attingit radicitus materiam et formam panis, easque mutat in n,ateriam et formam Corporis Christi, quod certo certius superat orones facui rates nostras, et angelicas; quod tamen non repugnat. Objectio 2.ª: Illud est annihilatum cujus nihil remanet. Atqui substantJiae pranJs et vini nihil remanet. Ergo substantia panis et vini annihilata est. Respondeo: AUdias Stum Thomam: «Utrum substantia panis vel vini post conse– crationem annihiletur» (32). <<Ad primum ergo dicendum quod substantia panis et vini, facta consecratione, neque sub speciebus sacramenti manet, neque alibí; non tamen sequitur quod annihi– letur: convertitur enim in Corpus Christi». «Ad tertium dicendum, quod licet post consecrationem haec sit falsa: Substan– tiá panis est aliquid, id tamen in quod substantia panis est conversa, est aliquid, et ideo substantia panis non est annihilata». - Legas totum articulum citatum Sti. Doctoris, et concludes hanc, et non aliam, esse mentem ipsius: quod, etsi substantia panis non maneat, non tamen annihiletur; rursus recordare annihilationem esse transitum de esse ad non esse·; conversionem autem esse transitum ab uno modo ad alium modum essendi positivúm, corpus scilicet Christi. Ergo non est annihilata. Praeterea omnia quae in hoc sacramento verificantur, per prius verbis: «Hoc est Corpus meum...» significantur et efficiuntur. Jamvero praedicta verba annihilatio– nem. non significant. Ergo neque efficiunt. (31) STUS. THOMAS, III, q, 77, a. 6. (32) III, q. 75, a. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz