BCCCAP00000000000000000000583

DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 5, n, 408-409 b) Productionem, aut adductionem substantiae Corporis Chrlsti. At– qui evidenter repugnat tum reproductio, tum adductio. Ergo relinquitur vera ac proprie dicta converslo, ut unica via ad praesentiam reale;m Christi obtinendam .(30). Major constat ex Catechismo Concilii Tridentini; hinc probari debet minor, quae tamen post praedicta nulla indiget ulteriori declaratione. Alio modo proponitur argumentum. Impossibile est quod Christus sit praesens nunc in loco ubi antea non erat, nisi per aliquam mutationem, vel sui, vel alterius -reí· in ipsum. Si per reaiem mutationem sui, oportet quod reproducatur vel addu– catur. Si per realem mutationem alterius rei in ipsum, oportet quod panis substantia convertatur in ipsum manentlbus dumtaxat speciebus. Jamvero repugnat quod Christus fiat sub speciebus praesens per sui reproductionem, vel per ejus adductionem. Ergo idem sequitur ac prius, nempe quod transsubstantiatio, scilicet conversio totlus substantiae pa– nis in Corpus Cnristi, sit unica via ad praesentiam realem Christi sub speciebus obtlnendam. 409. Corollarium II: Permanentia accidentium est conditio essen– tialiter requisita ad ea omnia quae credenda sunt circa initium, dura– tiolllem et desitionem praesentiae realis.-1. 0 ) Circa initium. Credere de– bemus Christum fieri in Eucharistia praesentem statim ac ver):>a con– secrationis prolata sunt. Atqui ad hoc ut Christus fiat in altari praesens, requiritur omnino permanentla accidentium. Ergo permanentia acci– dentium e_st necessaria... Prob. minor.: Nulla substantia determinatur ad praesentiam in loco nisi per quamdam conjunctionem ad reales dimensiones quae locum re– plent eoque circumscrlbuntur. Atqui substantia Corporis Christi, quae fit praesens vi verborum, ad nullas alias dimensiones praeter ad acci– dentia remanentia potest conjungi. Ergo permanentia accidentium est conditio necessaria... Prob. nova minar.: Evidens esse videtur, quandoquidem non sint aliae dimensiones praeter accidentia panis et vini; si igitur substantia Cor– _poris Christi fit praesens, necesse est ut maneant eadem numero acci– dentia, et quidem objectiva et realia, illa nempe quae prius inhaerebant substantiae panis. 2.º) Circa durationem. Per consecrationem igitur in tantum Chris– tus factus est praesens in quantum accidentia remanentia acquisierunt quamdam sul generis continentiam erga substantiam Corporis Christi; quarrtdiu igitur dimensiones panis transsubstantiati permaneant, tamdiu permanebit praesentia Christi réalis. 3. 0 ) Circa desitionem. Nulla assignari potest causa desitionis Cor– poris Christi in altari praeter realem accidentium desitionem; nam si– cut Christus fieri debuit praesens per quamdam, aut sui, aut alterlus rei in ipsum mutationem, ita non potest desinere nisi per quamdam mutationem, vel sui, vel alterius rei. Jamvero impossibile est quod de– sinat per mutationem in ipsomet inductam, puta per destructionem, vel per adductionem. Ergo desinere debet per specierum corruptionem, qua– tenus statim ac desini,t esse continens, desinat necesse est et contentum. (30) Cfr. B. BAUR, Non potest aliter Corpus Ohristi incipere esse de novo in noc sacramento nisi per conversionem substantiae panis in ipsum, in DiVTh. (Pi), 37 (1934), 120-128.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz