BCCCAP00000000000000000000583

21ti DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 5, n. 406-407 simplicissimam, directe in panem exercitam, qua Deus, virtute sua et omnipotentia divina, mutat id quod est entitatis in substantia panis et vini in substantiam Corporis et Sanguinis Christi, «ita ut subjectum– patiens non sit ullo modo Christus, sed solus. panis, cujus transit subs– tantia et remanent dimensiones» (29). Illa igitur actio conversiva, qua desinit substantia panis et vini et ponitur Corpus Christi, est una eademque actio: ipsa enim desitio subs– tantiae panis ipsissima est positio Corporis Christi; nam in quacumque conversione non satis est ut simultanee habeantur unius corruptio et alterius generatio, sed oportet ut motus, quo unum corrumpitur, sit ipsissimus motus quo alterum generatur; sic in corruptione pomi et alte– rius substantiae generatione datur conversio non tantum accidentalis. sed et substantialis; sic jure dicimus pomum convertí in pulverem, vel in aliquid hujusmodi; in ea non habes duas operationes independentes et disparatas: unam, qua destrueretur substantia pomi; aliam, qua nova generaretur substantia; sed est una atque simplex actio, qua desinit. prior substantia in substantiam de novo generatam; adest proinde nexus intrinsecus et ex ipsa natura rei. Nunc autem, diligenter attende: Si in nova substantia producta mutatio facta est, hoc non est ex vi ipsius conversionis, sed ex eo quod aliquod elementum utrique extremo commune, remaneat; si igitur ter– minus formalis a quo desineret totaliter, id est quoad ejus materiam et formam, in terminum ad quem, quin isti ultimo aliquid adderetur, tune haberes conversionem sine una mutatione termini ad quem, quod praecise accidit in praesenti. Ut autem hunc conceptum, sane difficilem, recte intelligas, paulis– per adhuc immoreris in considerationes essentiae conversionis et muta– tionis. Quando ego dico: hoc fuisse mutatum in aliud quid, non indico mutationem nisi in illo quod mutatum est, utique in aliud quid. Quod vero hoc aliud quid inveniatur per ipsam conversionem muta– tum, non est ex vi ipsius formalis conversionis, sed per accidens, ex eo scilicet quod ibi permaneat aliquod elementum utrique extremo com– mune; tota igitur mutatio termini succedentis invenitur ratione elemen– ti communis; ubi igitur elementum commune deficit, ibi deficiat neces– se est quaelibet mutatio in termino conversionis. Jamvero hoc accidit in praesenti, quandoquidem cessat tota substantia panis et vini, quoad ejus materiam et quoad ejus formam; guare conversio eucharistica erit in terminum praeexistentem et non mutatum; hinc consequitur trans– substantiationem, prout a nobis exponitur, esse conversionem omnium purissimam, nihilque habere admixtum imperfectionis, et in ea .veri– ficari melius quam in qualibet alia id quod est de ipsa ratione formali conversionis. 407. Probatio.-His igitur de ipsa essentia conversionis praei:nissis, ad nostrae sententiae probationem veniendum est; quae tamen probatio paucis absolvitur. Notari tamen debet quod Ecclesia definivit transsubs- (29 BILLOT, ÓP. cit., pag. 347.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz