BCCCAP00000000000000000000583

DE TRANSSUBSTANTIATIONE, th. 5, n. 404-406 215 «Esset admittenda, ait el. Billot, duplex transsubstantiatio: una, panis in Corpus Christi; altera, quod absit, ipsius Corporis Christi in eam subs– tantiam quae post corruptionem specierum relinquitur. Loquendo enim in principiis adversariorum quando contingit species corrumpi, adsunt omnia elementa ad transsubstantiationem requisita: videlicet destruc– tio totius substantiae corporis Christi quantum ad esse repl'icatum quod sub speciebus habebat, tum deinde productio substantiae succeaentis, ac demum nexus e.t ordo inter unius productionem et alterius desitionem. Unde quidam non timuerunt hujusmodi sequelam concedere, et Arriaga, etsi dicat illam esse probabilius rejiciendam, .tamen expresse admittit ut non improbabilem. «Non defuerunt, inquit, qui séquelam concederent, in qua non video magnum .absurdum. Sed dicit Suarez non esse tutum in re tam gravi ab antiqUil;! theologis recedere. Respondeo antiquos theo– logos, ut ipse fatetur, non negasse hanc conversionem, licet illam non affirmaverint, quia non disputarunt de illa». Ast respondeo ego, anti– quos theologos non negasse hanc conversionem et non disputasse de illa, quia secundum notionem quam habebant de transsubstantiatione et de ratione sacramentalis praesentiae, tanta enormitas in mentem quidem non poterat eis obvenire» (26). 405. Exponitur et .probatur sententia conversionis.-Cu:m nec Ad– ductio, nec Reproductio, ullo modo vaieant praesentiare Christum sub speciebus panis et v'ini, necesse est ut alia via, conversionis scilicet pro– prie dictae, id obtineatur. Audiai,¡ Catechismum Romanum Concilii Tridentini: «Si est verum Christi corpus sub panis et vini specie post consecra– tionem, omnino necesse est, cum ibi antea non esset, hoc vel loci mu– tatione vel creatione, vel alterius rei in ipsum conversione factum esse. At vero fieri non posse constat (ut corpus Christi in sacramento sit) quod ex uno in alium locum venerit; ita enim fieret ut ,a coe.li sedibus abesset, quoniam nihil movetur nisi locum deserat a quo movetur. Creari autem corpus Christi minus credibile est, ac ne in cogitationem quidem cadere hoc potest; relinquitur ergo (ut in sacramento sit Corpus Do– mini) quod panis in ipsum- convertatur» (27). Et statim declarat quod praedicta conversio «ita fit · ut tota panis substantia, divina virtute, in totam Corporis Christi substantiam, tota– que vini substantia in totam sanguinis substantiam, sine ulla Dorríini Nostri mutatione convertatur» (28). 406. Ejus expositio.-sententia igitur conversionis, uti constat ex his quae supra dicta sunt, propugnat transsubstantiationem esse actionem (26) Op. cit., pag. 358. (27) P. 2, c. 4, n. 37. (28) Ibid., n. 39; hanc nostram sententiam sequuntur DE LA TAILLE, Elucida– tio 50; LEPICIER, Traot. de ssma. Euoharistia, 172 sqs.; VAN HOVE, Tract. de SSma. Euoharistia, 85-88; D'ALÉS, De Sanotissima Euoharisti(l,, 78 sqs.; VAN NOORT, De Euoharistia, 344 sqs.; ALASTRUEY, 138-141; FILOGRASSI, 133~ 152; GARRIGOU-LAGRANGE, De Eucharistia, 83 sqs.; PIOLANTI, De Saoramen– tis. 65 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz