BCCCAP00000000000000000000583
214 DE SSMA. EUOHARISTIA, th. 5, n. 404 l.º) Documenta Ecclesiae Conciliorum definitiones transsubstantia– .tionem proponunt ut veram ac proprie dictam conversionem totius ·et solius subtantiae panis et vini in Corpus et Sanguinem Christi. Atqui Adductionistae et Reproductionistae non salvant conversionem subs– tantiae panis. Ergo... Prob. minar.: Adductionistae admittunt veram annihilationem totius substantiae panis. Atqui conversioni omnibus modis repugnat annihila– tio. Ergo... Prob. nov. minar: Annihilatio nihil aliud est nisi reductio rei ad nihilum sui et subjecti; omnes isti recentiores dicunt substantiam panis abire in nihilum, sive quia directe substrahitur ei influxus conservativus quo omnia perseverant in esse (ut volunt Bellarminus et Lessius) (23), sive quia actione consecrativa panis separatur a suis accidentibus, qua separatione peracta, consequens est quod dispareat (24). Substantia igitur panis uno vel alio modo desinit in nihilum. Jamvero conversio est mutatio unius in aliud; in aliud, inquam, positivum. «Senserunt idipsum plerique adversarii, et inde est quod coelum terramque movent ut sese ab annihilatione expediant, sed frustra, ut ostensum est» (25). 2. 0 ) Documenta Ecclesiae Conciliorumque definitiones mysterium eucharisticum reponunt in ipsa conversione totius substantiae panis in Corpus Christi. Jamvero adversarii mysterium reponunt in productione vel in adductione. Ergo mysterium amovent a sua propria et genuina sede, ut nobis proponant mysterium ab ipsis confictum, quod semper erit rejiciendum, quamvis ingeniosum et subtile valde. 3.º) Documenta Ecclesiae Conciliorumque definitiones declarant transsubstantiationis dogma non esse adhuc sufficienter propositum, quando aliquis dixerit substantiam panis totaliter cessare et Corpus Christi realiter sub speciebus poni; sed adhuc requiri aliud quod velut articulum fidei Tridentina Synodus definivit, et a quo parochi docendi munere fungentes abstinere nequaquam debent, conversionem scilicet totius subtantiae panis in Corpus Christi. Jamvero sententiae recentiores duas priores veritates evidenter ad– mittunt; at dicesne aliquid plus admittere? Nequaquam, quantum ego existimo, nisi quoad verba ab ipsis adhibita. Siquidem, habita praesentia reali Christi sive per productionis sive per adductionis viam, nihil aliud ponunt ad ipsam transsubstantiationis essentiam necessarium, sed ali– quid ei extrinsecum, utputa voluntatem Dei, aut verborum veritatem aut aliud hujusmodi. 4.º) Documenta Ecclesiae Conciliorumque definitiones unam tantum nobis proponunt transsubstantiationem; sed in sententia adversariorum adhüc admitti deberet et alía in specierum corruptione alteriusque ma– teriae productione, quandoquidem omnia adsint elementa ad novam transsubstantiationem. (23) (24) (25) STUs. BELLARJ.\UNus, De Eucharistia, lib. 3, c. 18; LEssros, De perf. divinis, lib. 12, n. 109. SuAREZ, disp. 50, sect. 4 sqs. BILLOT, op. cit., pag, 357.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz