BCCCAP00000000000000000000583

212 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 5, n. 402-403 2. 0 ) Ex eo quod unum est Corpus Christi. Unum enim idemque est Corpus Christi, quod est in coelo localiter existens et quod est in altari praesens. Jamvero in sententia adductionis Corpus Christi, in coelo existens, acquirit novas determinationes locales, quae proinde important distantiam inter unam et aliam ubicationem, inter ubicationem coe– lestem et ubicationem eucharisticam; distantia autem separat; nam: «si A sit constitutum sub mensura hujus loci, si B. sit constitutum sub mensura hujus alterius loci, si denique has locos dividat spatiorum intercapedo, evidens est quod A separetur a B» (19). Si igitur corpus, in coelo existens, separatur, et quidem localiter, a éorpore quod est in altari, non est unum individuum; nam individuum est id quod est indivisum in se et divisum a quolibet alio; porro, separata sunt divisa, et divisa non sunt unum individuum; quare merito el. Billot ita potuit contra istarum duarum sententiarum fautores conscribere:. «Haec sunt principia sensus communis, ut videtur, quae pro Veteribus erant inconcusa... Unde Veteres Scholastici, huic principio innixi, quod verum vero contradicere, non potest, firmiter persuasum habebant nihil esse in· dogmate praesentiae realis inferens multiplicationem vez mul– tilocationem unius individui corporis Christi, immo vero sentiebant, quod quacumque multiplicatione vel etiam separatione locali introducta, jam non haberemus praesentem Christum, sed quidquid aliud a Christo dis– tinctum, qua non indigemus» (20). 3. 0 ) Ex eo quod ille modus intrinsecus ubicationis non satisfacit, pro quanto phantasticus et chimericus esse videtur; nam profecto esse locatum non est magis intrinsecum quam esse vestitum. Et quis umquam serio auderet dicere me esse vestitum per receptionem alicujus madi intrinseci vestitionis? ... Nemo sanae mentis; ergo idem dicendum est de locatione in loco per receptionem intrinsecae ubicationis. 403. Nota bene.-Certo certius, hac in· re principia Sti. Thomae et Scoti toto coelo sese opponunt, nullumque habere possunt punctum con– venientiae; esse localiter in loco, secundum mentem Sti. Thomae et Artstotf:lis, nihil aliud est quam coaptare proprias corporis dimensiones ad superficiem immobilem primam continentis, ita ut partes istlus di– mensionati correspondeant superficiei immobili primae continentis ip– sas; apparet proinde quod esse in loco localiter sit aliqua denominatio extrinseca, ab eo proveniens quod partes unius corporis partibus spatil terminis ipsius superficiei circumscripti conjungantur; cum igitur Chris– tus non sit in altari per contactum quantitatis, nullam in eo acquirit ubicationem localem. Istis principiis alia opponunt Scotistae toto coelo diversa, ut in su– perioribus fuit late propositum; nam corpus, dicunt, est alicubi praesens per quemdam intrinsecum modum, quo df:terminatur ad occupandam certam partem spatii absoluti. «Spatium illud absolutum, immensum, aeternum, pervadens a.mnia Zoca, atque continens superansque in infinitum, concipitur quasi re– ceptacuzum quoddam omnis creationis rea.lis et possibilis; at interea (19) Op. cit., pag. 349. (20) Op. cit., pag. 349, in nota.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz