BCCCAP00000000000000000000583

DE TRANSSUBSTANTIATIONE, th. 5, n. 401-402 211 esse alicubi per receptionem alicujus «ubi» intrinseci, quo determinantur ad certam partem spatii absoluti occupandam. Vi igitur istius actionis, quam aliqui adductivam, alii constitutivam appellant, hoc tandem aliquando fit, ut corpus Christi, permanens in coelo, consequatur aliquod novum ubi, quod superaddatur. ubi coelesti, quodque respiciat eamdem spatii partem quae respicitur ab ubi hostiae consecratae. «Ratione igitur hujus ubi de novo recepti, corpus Christi in coelo manens, ipso facto habet locari in terra intra terminas hóstiae quae consecratur; locari, inquam, ita ut non solum sit praesens, verum sit ibi etiam localiter, sub mensura loci constitutum, non secus ac alia entia per ubicationem localisata» ( 16). Praeterea, sicut praesentia in loco habetur per receptionem hujus «ubi» intrinseci, sic mutatio loci habetur per istius «ubi» mutationem, et proinde multilocatio consequitur per ipsius «ubi» multilocationem. Sic enim fit, quod Christus, qui in coelo sua propria et connaturali ubicatione gaudet, possit sine discessu e prori loco, sine locorum inter– j acentium pertransitu, per solam acquisitionem novarum ubicationum, fieri praesens in omnibus et singulis altaribus... Ut autem haec omnia, carissime lector, facile assequaris, supponas mihi Matriti existenti, ¡;uperaddi aliud «ubi», puta Barcinonense, P.ari– siense, Londinense ... ; eo ipso dicet Scotus me esse, et quidem localiter, Matriti, et Barcinonae, et Parisiis et Londini...; eodem igitur modo, peI actionem adductivam id fit, ut Christus in coelo semper manens, ac– quirat istas ubicationes, et sic praesens fíat in omnibus et singulis locis ubi fit consecratio. 402. Ejus refutatio.-Contra hanc sententiam multa, habemus oppo– nenda; sed in primis audias, quaeso, el. Billot, suum judicium de ea ferentem: «Jamvero, ait, de hac positione dico, abstrahendo interim ab ejus implicantia vel. possibilitate, esse illam aeque mysteriosam et captu difficilem ac quidquid umquam fuit mysteriose hominibus pro– positum» ( 17); et alio in loco: «Nunc autem, inventus est pro effugio 'intrinsecus ille ubicationis modus, quo ajunt rem formaliter conjungt loco, immo formaliter transmitti de loco in locum, immo transmitti de loco in locuin distantem, non deserendo priorem, si priore ubicatione permanente, superaddatur modus ubicationis novae; quae. omnia ima– ginationem simul et intellectum confundere videntur» (18). 1. 0 ) Ex ipsa lege adductionis, quia illud quod est alicubi locatum novam determinationem localem, seu novam ubicationem, non acquirit, nisi per derelictionem loci prioris successivamque locorum interjacen– tium acquisitionem. Jamvero per consecrationem Christus, nec deserit priorem locum, nec transit per loca interjacentia seu intermedia. Ergo ex ipsa lege adductionis sequitur Christum non fieri praesentem per acquisitionem novae determinationis localis. (16) BILLOT, op. cit., pag. 354. (17) BILLOT, op. cit., pag. 354. (18) Op. cit., pag. 421. 1 .1

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz