BCCCAP00000000000000000000583

210 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 5, n. 400-401 consecrationem, per verba illa: «Hoc est corpus meum», quae sunt effectiva illius quod significant; (supponimus in praesenti quod SSma. Eucharistia est Novae Legis sacramentum proprie dictum). Nunc autem attende, actio illa consecrationis est actio vicaria Christi, quae proinde nomine et potestate Christi fit, et in qua Christus suas habet partes principales. Jamvero omnis causa efficiens, suo influxu operans, reaZiter– distinguitur a termino operato, seu producto; sequitur igitur, in senten– tia adversariorum, quod terminus istius actionis, scilicet Corpus Christi reproductum, distingueretur realiter ab ipso Christo efficiente; quod quam absonum sit et haereticum, nemo est qui non videat. Ad rem Salmanticenses: «In primis, cum Christus sit principium, non solum morale, sed etiam physicum, hujus conversionis... , aegre, aut nullo modo concipitur quomodo possit esse terminus productus per talem actionem; necessarium enim est causam distingui realiter ab effectu, et principium actionis ab ejus termino, et quod effectum sive terminum praecedat ordine sive prioritate naturae, quae sine distinctione reali salvari non valent» (14). Unde patronos sententiae reproductivae insectatur P. De la Taille usque in finem, dicendo reproductionem Christi, quomodocumque exco– gitatam, admitti non posse; nec ex realitate sui, neque ex realitate alterius re.i, puta panis, neque ex nihilo sui, nam quocumque modo exco– gitetur, semper esset effectus alicujus actionis ab ipso Christo perfectae, et proinde distinctio realis inter causam efficientem et terminum pro– ductum (15). c) Tandem, si Christus acquirit suam realem praesentiam per veram productionem sui esse substantialis, eam amittet per ejusdem destruc– tionem, sive annihilationem; unde in specierum corruptionibus Christus est destructus et annihilatus, non aliter ac si in .coelo ab aliquo occide– retur; quoties igitur communicas, o christiane, destruis Christum; oc– cidis Christum; deicida es, pejor Judaeis es tu, christiane, qui singulis. diebus manducas, et occidis Christum... Quis tamen poterit haec consec– taria, solo auditu horribilia, admittere ! Ergo, concludo, principia, ex quibus tales profluunt consequentiae, falsa sunt, mendacia sunt, totis viribus rejicienda sunt. Exponitur et rejicitur sententia adductionis. 401. Ejus expositio.-Hanc sententiarri e~cogitavit Subtilis, secun– dum quam una actione penitus destruitur substantia panis et vini, et alia adducitur Corpus Christi; ne tamen erectas Christum fieri praesen– tem in Eucharistia per motum localem, quo, derelinquendo priorem locum, pertransiret loca interjacentia coelum inter et altare; hoc enim nimis ridiculum, parumque ingeniosrim, omnium oculis statim videretur. Excogitavit enim Subtilis aliquid subtilius: corpora scilicet et spiritus. (14) Apud DE LA TAILLE, loe. cit. (15) Loe. cit., pag. 623.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz