BCCCAP00000000000000000000583

I' 1 1 1 DE TRANSSUBSTANTIATIONE, th. 5, n. 400 209 Si vero terminum suum ponit, jam illud quod est productum, debet esse: L°) Aliquid novum: «Omnis enim productio est eductio rei ex nihilo :mi, importatque ut talis in termino producto novitatem essendi» ( 12). Jamvero. id quod est de novo existens nequit esse idem numero ac illud quod non de novo existit. · Ergo corpus Christi reproductum erit aliud distinctum a corpore Christi, ab illo nempe quod accepit ex Beata Virgine Maria, quod passum, quod mortuum, quod ascendit .sedetque in coelis .ad dexteram Patris. 2. 0 ) Aliquid independens: nam terminus productionis, et substantia in suo esse in coelo praeexistens, debent esse omnino independentes, ita ut unum possit sine alio esse et desinere esse; hinc plura sequuntur quae prorsus ridicula videntur; naru si ita sunt independentes, corpus Christi in Eucliaristia reproductum posset annihilari, quin annihilaretur corpus in coelo praeexistens; posset calefieri, posset comburi, posset morí in Eucharistia quin calefieret, vel combureretur, vel moreretur in coelo, et viceversa; unde si per impossibile (per insipientiam dico) Christus in coelo práeexistens abiret in nihilum, adhuc maneret praesens vere et realiter et substantialiter sub speciebus. consecratis. · Immo, posset fieri Christus praesens sub speciebus e.tsi nondum fuis– .set incarnatus; adhuc enim esset possibilis actio productiva, adhuc proinde de novo crearetur corpus Christi; quae omnia tam sunt inau– dita, et ab intellectu inintelligibilia, ut ne quidem nostram considera– tionem mereantur. Attamen «consequentias sui principii patroni actionis reproductivae, et vident, et non reformidant» (13). Sed nunc conficitur contra ipsos argumentum: 3. 0 ) Si corpus Christi in coelo praeexistens est aliud a corpore Christi de novo sub speciebus producto, si unum est ab alio in omnibus inde– pendens, sequitur unum esse ab alío divisum; illud proinde individuum ab isto individuo distinctum. Jamvero propria et essentialis ratio indi– vidui in indivisione reponenda est, ita ut ne quidem Deus, de potentia absoluta, hanc indivisionem auferre possit; si enim a me quaeras quid sit individuum, respondebo tibi: lndividuum esse id quod est indivi– sum in se et divisum a quolibet alío; quodnam igitur erit individuum numero unum, quod est divisum in se, independens a se J ; quodnam igitur erit unum numero individuum, quod heic calefit, illuc frigescit; heic moritur, mue vivit; quod heic annihilatur, illuc conservatur! J ! ... Sed confiteri necesse est unum idemque esse corpus Christi, quod est in coelo et in altari, unum nempe, quod. natum est de Virgine Maria... , €t oblatum in cruce. Reproductionistae illud multiplicant, mihique offe– runt in altari corpus cujus doloribus non sum redemptus, quo proinde non indigeo. b) Hanc .eamdem conclusionem erues si sub alio respectu consideres actionem quam dicunt reproductivam; nam actio reproductiva fit per (12) DE LA TAILLE, op. cit., pag. 621. (13) BILI,OT., ·Op. cit., pag, 351. li/!AN, THEOL. DOGM.-IV.-15

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz