BCCCAP00000000000000000000583

208 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 5, n. 397-400 distantia spatiorum interjacentium. Nunc autem, attende. Impossibile est ut tria haec mysteria sint a Deo revelata; sese enim mutuo exclu– dunt in hoc sacramento; ergo necesse est dicere, duo saltem ex his fuis– se inventa humanitus. Et quia in hoc etiam genere multo melius est incidere in manus Dei quam in manus haminum, omnino necessarium est inquirere quodnam ex his tribus sit mysterium legitimum atque authenticum» .(7). 398. Sententia nostra.-Sine ulla haesitatione amplectimur senten– tiam Veterum, quae nostris in diebus acerrimum habuit defensorem apud el. Billot (8) et P. De la Taille, quorum argumenta repetemus et evolvemus. Usque modo duae erant sententiae in quibus 'Í'heologi sese distrahebant, sententia scilicet reproductiva Suarezii et sententia adduc- • tiva Scoti; hodie, post el. Billot, multum invaluit sententia quae pro– pugnat veram et stricte dictam conversionem, qualis fuit a nobis in superioribus enuntiata; adhuc tamen non videtur plene evoluta, nam multa sunt sane difficilia quae nondum intellectum nostrum acquietant, quaeque proinde majori et accuratiori indigent acclaratione. Pars negativa, consistens scilicet in refutatione aliarum sententia– rum, omnibus numeris absoluta relicta est a el. Billot, qui <in exclu– denda cum reproductione tum adductione eminuit ínter omnes theolo– gos» (9); pars vero positiva nondum est plene demonstrata; hanc pro viribus exponemus. Sed antequam nostram probemus sententiam, conveniens duximus per prius alias sententias examini subjicere et refutare; ita mens nostra .assueta erit conceptibus sat difficilibus conversionis. ExPonitur et rejicitur sententia reproductionis. 399. Ejus brevis expositio.-Sententia reproductionis propugnat an– nihilationem totius substantiae panis et vini, et actionem quamdam admittit in ipsum Corpus Christi exercitam, vi cujus produceretur de novo Corpus Christi nisi esset jam praeexistens in coelo; produceretur, inquam, ipsum esse substantiale Christi; sed cum de facto praeexistat in coelo, dici non debet de novo productum, sed potius de novo con– servatum (10). 400. Ejus refutatio.-Contra hanc sententiam haec habenius di– ccenda: a) Illa actio reproductiva, vel ponit aliquem terminum, vel nihil ponit, sed tantum poneret si opus esset. Si nihil ponit, «nihil de novo habetur a parte rei, ubi omnia perseverant immota» (11). Unde nihil ·omnino haberes. (7) (8) (9) (10) (11) BILLOT, op. cit., pag. 355. Loe. cit. DE LA TAILLE, op. cit., pag. 621, in nota. SUAREz, De Eucharistia, disp. 50, sect. 4 sqs.; expositionem hu.ius senten– tiae cfr. apud QUERA, Suárez y la doctrina de la transsubtanciación euca– rística, in RazFe, 138 (1948, II), 409-411; PUIG DE LA BELLACASA, De sacra– mentis, loe. cit., n. 379 sqs. BILI,OT, op. cit., pag. 420.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz