BCCCAP00000000000000000000583
DE TRANSSUBSTANTIATIONE, th. 5, n. 397 207 397. Sententia Veterum.-Quae est Sti. Thamae, Sti. Bonavent.urae,. Alensis, Alberti Magni, etc., tribus hisce punctis continetur (6): 1. 0 ) Substantia panis et vini nuno modo annihilatur, nec destruitur,. sed tota convertitur in Corpus et Sanguinem Christi praeexistens et non mutatum. 2. 0 ) Positio Corporis Christi sub speciebus obtinetur .unice, et sim– pliciter, per veram conversionem totius substantiae panis in Corpus Christi praeexistens et non mutatum, quin una scilicet actio positiva exerceatur circa ipsum Corpus Cllristi. 3. 0 ) !taque nexus inter desitionem . panis et positionem corporis. Christi est quam maxime intrinsecus et ex ipsa natura operationis, qua substantia panis convertitur in Corpus Christi; pane scilicet desinente in Corpus Christi. ...En igitur habes praecipua, ca.pita quibus tota doctrina, tum Recen– tiorum, tum Veterum, continetur; in illa doctrina panis abit in nihi– lum, et ideo mutari debet Corpus Christi, tam per singulas consecratio– nes, quam per singulas specierum corruptiones: per consecrationem qui– dem, qua reproductum, vel adductum; per specierum corruptionem.. qua destructum vel reductum. Ex opposito, in hac Veterum doctrina nihil annihilatur, nihil destruj,– tur, nihil patitur Christus, nihil subit; totum fit per veram ac proprie· dictam conversionem, quatenus per ipsam tota substantia panis et vini desinit in Corpus et Sanguinem Christi, qui, eo ipso, continetur ubl antea continebatur substantia panis et vini, non quidem localiter, nec definitive, sed modo longe diverso, nempe per modum substantiae, ut. postea dicetur. Denique, sicut Christus fit praesens sine ulla sui mutatione, ita cessat sine una sui mutatione, quatenus statim ac corrumpuntur species sa– cramentales, cessat habitudo continentiae quam species sacramentales acquisierant erga ipsum. Audias nun:c el. Billot, sententiam productivam, adductivam, et con– versivam proprie dictam comparantem: «Ergo quocumque te verteris, etiamsi recentiores tibi patrona!S eli– gas, incidis in mysterium. Etenim, vel mysterium est in hoc quod, permanentibus dimensionibus panis, tpsa panis substantia immediate convertitur in substantiam praeexistentem corporis Christi, quod ex tune absque ulla sui mutatione vel virtuali multiplicatione incipit essg_· sub dimenionibus illis, sed non ut locatum in loco, quia substantia (quae sa,la est terminus directus hujus conversionis) ratione sui situm et po– sitionem in loco habere non potest. Vel est mysterium in hoc quod: corpus de novo productum in sacramento, atque prorsus independens in esse substantiali a corpore in coelo existenti, sit nihilominus. cum eo numerice ídem. Vel denique est mysterium in hoc quod citra motum lo– calem corpus Christi, in loco coeli circumscriptive existens et manens, simul incipit esse sub mensura loci terrestris, a seipso separatum tata (6) STUS. THOMAS, in Ill, q, 75., a. 3-4; CAPREOLUS, in IV Sentent., dist. 11, q_ 1, a. 1, concl. 2 et 3; CAJETÁNUS, in III, q. 75, a. 3; STUS. BONAVENTUR,¼. in IV Sentent., dist, 11, p. 1, q, 3; dist. 10, p. 1, a. 1, q, 1; ALBERTUI, MAG– NUS, Liber de Sacram. Euchar., dist. 6, tr. 2, c. 1, n. 10; ALEXANDER ALENSIS,. Summa Theologica, t. 4, q. 10; et nostris in diebus, BILLOT, De saciamen– tis, t. 1; LEPICIER, pag, 151 sqs,; VAN NOORT, n. 384; D'ALJ!:s, pag.. 81 sqs.; DE LA TAILLE, Mysterium fidei, elucidatio 50; CACCHIA, op, cit., pag. 47;: HERVE, op, cit., De transsubstantiatione...
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz