BCCCAP00000000000000000000583
206 DE SSMA. m.JCHARISTIA, th. 5, n. 396 proinde has duas operationes esse omnino disparatas et independentes, non secus ac in casu antea citato de evacuatione Iagenae vini et de in– fusione aquae. Caeterum cum praedictus nexus non sit ex natura actionis conver– sivae, sed ex aliquo sibi extrinseco, parum refert undenam illum repe– tant praedicti auctores, sive ex verbis formae, ad eorum scilicet verita– tem; sive ex eo quod Corpus Christi succedat substantiae panis in mu– nere sustentandi accidentia separata; sive denique éx ipsa voluntate Christi, qui ideo destruit substantiam panis ut ponat sub accidentibus Corpus suum. Unde tandem ultimum éruas hujus sententiae consectarium: quod scilicet conversio non sit ratio formalis praesentiae Christi in Eucha– ristia. Cum enim conversio non sit nisi destructio totius substantiae panis et vini in ordine ad positionem Corporis et Sanguinis Christi sine uno nexu intrínseco inter unum et alterum, sequitur quod conver– sio est aliquid pure accidentarium respectu praesentiae realis Christi, quodque, vel darl, vel omittl potest indifferenter. Quare si ab istls theologis quaeras cur Christus sit nunc praesens ubi antea non erat, responsio non erit: quia tota substantia panis et vini conversa est in substantiam Corporis et Sanguinis Christi, sed haec alia: quia corpus Christi fuit reproductum, vel adductum, vel aliud hujusmodi. Nova inquisitio circa actionem qua Christus poneretur, juxta recen– tiores, praesens.-Sed inquirere nunc debemus de illa actione qua, juxta Recentiores, fieret praesens Corpus Christi; hoc enlm est punctum dif– ficillimum et omnino vulnerabile quod habent isti auctores solvendum; in ejus tamen solutione magna miraque invenitur sententiarum divisio. Suarezius, aliique multi theologi, productionem aut reproductionem, aut replicationem, aut multiplicationem... vocant, quatenus per eam fit ut de novo producatur Christus nisi jam praeexistens esset in coelo _(3). Scotus, et cum eo multi Scotlstae, adductiamem appellant, quatenus per eam fit ut Christus, in coelo localiter praeexistens, sub speciebus 1ocaliter ponatur, nullo tamen loco amisso vel pertransito (4); et jam medium non datur: «Procedendo enim in hypothesi secundum quam non incipit esse in sacramenta, formaZiter per conversionem panis in ipsum, restat ut fíat de novo in altari praesens, vez quia ibi producitur, vez quia illuc addu– citur. Medium certe non datur: poterunt forte fingi varia vocabula ad denominandam dictam actionem; sed, reZictis quaestionibus de nomine, vez erit actio infZuens esse substantiaZe corporis Christi, vel erit actio qua citra ullum infZuxum esse substantialis, corpus Christi, in coelo praeexistens et ibidem semper manens, acquirit na,vam determinatio– nem accidentalem quam ubicationem vocant-» (5). (3) SUAREZ, De Eucharistia, disp. 50, sect. 4 sqs.; LESSIUS, De _Pe:f- diVinis, lib. 12 n. 119; GOÑET, disp. 4, a. 2; BILLUART, De Eucharistia, diss. 1, a. 7; DE Luao, De Eucharistia, disp. 7, sect. 6, n. 89; PICCIRELLI, Disquisi– tio... de catholico intellectu dogmatis transsubstantiationis, pag. 263 sqs.; FRANZELIN, De Euchar., th. 13. (4) ScoTUs, in IV Sentent., dist. 11, q_ 3, n. 22-23; STUS. BELLARMINUS, De Eucharistia, lib. 3, c. 18; TOLEDO, in III, q. 75, a. 4, q. 3, concl. 2; VASQUEZ, De Eucharistia, disp. 181, c. 13, n. 14'l; PES.CH , De sacramentis, n. 695 sqs. (5) BILLOT, OP. cit., pag. 351.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz