BCCCAP00000000000000000000583
204 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 5, n. 392-393 Prob. nov. minar.: Sensus hominis falluntur lege constanti, quando– quidem id quod vident, vel palpant, vel gustant, nihil aliud esset nisi mera apparentia subjectiva ... sine ulla realitate a parte rei. Et ratio, vel fides, nihil in contrarium suppeditant; non ratio, nam totum contrarium dicit; non fides, nam ipsa nos docet solam substan– tiam panis et vini cessare: «manentibus dumtaxat speciebus». Prob. 2.ª pars primae majoris: Deceptio esset causata a Deo, quando– quidem ipse sit, juxta adversarios, qui immediate · producit in mente nostra illas sensationes, quibus nihil correspondet -a parte rei. e) Ex absurdis. Fateri necesse est species eucharisticas frangi et corrumpi; fateri necesse est species eucharisticas circumgestari, et de uno in alium locum transferri; fateri necesse est species eucharisticas corrumpi, et ad earum corruptionem aliam substantiam generari. Si igi– tur non existunt vere et realiter, si nihil aliud sunt quam merae appa– rentiae subjectivae quibus nihil respondet a parte rei, quid est illud quod frangitur, quod transfertur, quod corrumpitur et quod generatur? De veritate igitur accidentium nullus relinquitur dubitandi Iocus. Haec thesis, ut postea dicetur, tanti momenti est in nostra sententia de natura transsubstantiationis ut sine ea nihil possit intelligi de prae– sentia, de duratione et de cessatione praesentiae realis Christi in SSma. Eucharistia. Objectiones.-Contra hanc thesim desumuntur ex Philosophia, ex distinctione et separatione accidentium a sua substantia. ART. IV De modo quo conversio eucharistica, seu Transsubstantiatio, explicari debeat. THESIS 5.": Transsubstantiatio non est panis destructio aut annihilatio, et Corporis Christi adductio vel reproductio; sed una simple:x: actio, directe in panem e:x:ercita, qua Deus immediate mutat in Corpus Christi, praee:x:istens et non mutatum, quidquid entitatis est in - substantia panis... 393. Connexio materiae.-Attingimus ja;m. in hac thesi ipsam analysim conceptus conversionis, quam antea nec potuimus nec .debui– mus instituere, sed recte omnino disputationi praesenti reliquimus; in ea magna adest revera ·controversia, magnaque concertatio; nec mirum, quia res sane difficilis, et nostris mentibus prorsus impervia; agitur enim de expolitione scholastica circa nexum illum existentem inter cessationem totius subtantiae panis et vini et positionem Corporis et Sanguinis Christi (1). (1) Cfr. de hac quaestione CACCHIA, De conceptu transsubstantiationis fuxta Stum. Thomarn et Scoturn; quoad mentem St. Bonaventurae, cfr. BITTRE– MIEUX, in CollFranc. (1933), 26, et CollBrug, (1935); PUIG DE LA BELLACA-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz