BCCCAP00000000000000000000583
DE PERMANENTI!\ ACCIDENTIUM, th. 4, n. 391-392 203 indigeat; cfr. censuram in qua recitavimus aliquos theologos posttri– dentinos; si vero' scire velis sententiain Principum Scholae, en Stus. Thomas: «Absque omni dubitatione dicendum est quod Deus potest fa– cere acctdentia sine subjecto» (21). Scotus: «Accidentia panis et vini relinquuntur in hoc sacramento sine subjecto. Hanc conclusionem, quippe cum catholica sit, nefaria esset . haeresis negare» (22)'. Diligentissime Theologqrum ·sententias inquisivit hac in re Reyman- · dus, S. J., qui citat 30 theologos pro hac nostra sententia. Et quia ad hanc conclusionem stabiliendam, non ratione naturali, non principiis philosophicis hi auctores perducebantur, sed fidei fon– tibus atque auctoritate Ecclesiae, merito Card. Franzelin argumentum conficit tlieologicum, quod, contra Catholicos agens, maximam habet auctoritatem (23). 392. Ratione theologica. a) E veritate verborum: Hoc est corpus meum. Ut vera sit haec propositio necesse est ut maneat invariatum formale significatum subjecti, quod aliquid demonstrat ad sensum. Atqui non remaneret invariatum si transirent accidentia sub quibus substantia in confuso designatur praesens. Ergo oportet ut accidentia continentia ma– neant, et tantum mutetur substantia panis et vini. «Necesse est, ait Stus. Thomas, aliquid remanere, ut verum sit id quod dicitur: Hoc est corpus meum, quae quidem verba sunt hujus c;on– versionis significativa et factiva. Et quia substantia panis non manet, nec aliqua prior materia, necesse est dicere quod maneat id quod est praeter substantiam panis. Remanent igitur accidentia panis, etiam post conversionem praedictam» (24). · , b) Ex eo quod alias deceptio adesset. Si, consecratione peracta, non 'remanerent objective accidentia panis et vini, sed tantum eorum appa– rentiae subjective productae, adesset in Eucharistia deceptio, et quidem ab ipso Deo producta vel causata. Atqui in sacramento veritatis repug– nat quaelibet deceptio, et a fortiori deceptio ab ipso Deo causata. Ergo... Prob. majar.: Ibi adest deceptio ubi lege constanti et universali facul– tas cognoscitiva fallitur circa objectum ei proprium quin ratio vel fides aliquid suppeditent ad talem errorem corrigendum. Atqui, posita cessa– tione totius realitatis tum substantiae .tum accidentium, sensus homi– nis lege constanti et universali falluntur circa objectum eis proprium quin ratio vel fides aliquid suppeditent ad talem errorem corrigendum. Ergo ... (21) (22) (23) (24) STIJs. TH0MAS, Contr. Gent., lib. 4, c. 63. SyOTIJS, in IV Sentent., dist. 11, q, 1; STUS. BONAVENTURA, in IV Sentent., dlst. 11, p. 1, q, 2. FRANZELIN, oP. cit., pag. 276-7; utiliter legere poteris multa de hac re nostris diebus conscripta; sic e. g, G. FIL0GRASSI, La realta oggetiva aeue specie eucaristiche seconrlo il Carrlinal Franzelin, in Greg., 18 (1937), 395- 409; F. SELVAGGI, Il concetto d,i sostanza nel d,ogma eucarístico in rela– zione alla fisica morlerna, in Greg., 30 (1949), 7-45; -M. OR0MI, El Conctlio ae Trento y La teoría substancia-accirlentes en la Eucaristía, in VerVid., 3 (1945), 3-45. STIJS. THOMAS, Contr. Gentes, lib. 4, c. 63.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz