BCCCAP00000000000000000000583

202 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 4, n. 389-391 vus, dicit Wicleffum circa tria errasse in hac materia, ejusque tripli– cem érrorem in ipsa doctrlna philosophica de accidenti originem ha– buisse; nam de substantia panis dicebat quod in sacramento permane • bat; de Corpore Christi, quod ibi non erat nisi in figura; de accidenti– bus denique, quod non maneant sine subjecto. · Constat igitur Wicleffum intellexisse vocabulum <<accidens» pro lila realitate panis, quae nata est ejus substantiae inhaerere: Concilium ergo Constantiense hanc realitatem panis definivlt manere siné• natu– rali subjecto. 390. Ex Patribus.-Sicut postea probabitur, Eucharistia est Novae Legis Sacramentum, quod, secundum ea quae in tractatu de Sacramentis in genere demonstrata fuere, est signum quoddam sensibile; signum quidem objectivum et reale, non vero apparens et phantasticum; porro, Patres accuratissime distinguunt in Eucharistia partem quamdam visi– bilem, quae est signum tantum, et partem aliam invisibilem, quae sub illa vere, et realiter, et substantialiter continetur, Corpus scilicet Christi. Illam partem visibilem vocant «rem terrenam», «rem materialem», «sensibilem naturam», «symbolum mysticum», quae, post sanctificatio– nem, sive consecrationem, non recedunt a sua natura: «Manent enim in priori essentia et figura et forma, et conspici tangique possunt sicut et prius» (19). b) Praeterea idem constat ex modo argumentandi Patrum contra Monophysitas. / Monophysitae enim suam sententiam de absorptione humanitatis in divinitatem probare intendebant ex dogmate conversionis totius subs– tantiae panis et vini in substantiam Corporis et Sanguinis Christi; et ita ratiocinabantur: ~S1cut in Eucharistia id quod videtur panis, panis non est, quia ejus sÜbstantia transiit in Corpus Christi, sic in Incarna– tione id quod _apparet esse corpus Christi, verum corpus humanum non est, quia totum absorptum est in divinitatem~/ Respondebant Patres, dicendo verum esse id quod de conversione ajebant, sed simul retorquebant arguméntum, dicentes: Sicut in Eucha– ristia id quod manet, verum est et omnino reale, quippe quod tangí, et videri, et gustari potest, ita etiam in Incarnatione id quod corpus appa– rebat, verum erat corpus et reale, et nullo modo phantasticum... In hoc igitur modo Patrum ratiocinandi, supponebatur, tamquam aliquid inconcussum, quod species panis et vini, seu accidentia, realiter remanerent. Quare optime concludit Card. Franzelin: «Sive ergo locutiones Pa– trum spectes in seipsis, sive secundum scopum eis praefixum, ii mani– festo docent ut indubitatum et sine controversia admissam realitatem specierum, de qua agimus» (20). 391. Argumentum ex consensu Theologorum.-Theologos Scholasti– cos in hac sententia convenire nimis evidens est quam ut probatione (19) THEODORETUS, ERANISTES, dialog. 2; Journei, 2151. (20) FRANZELIN, OP. cit., pag. 275.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz