BCCCAP00000000000000000000583
DE PERMANENTIA ACCIDENTIUM, th. 4, n. 388-389 20:!: b) Quod maneant obfective seu realiter, communiter a theologis ad– mittitur saltero ut theologice certum. Sic Suarezius dicit esse certum in doctrina fldei quod maneant eadem numero accidentia quae in pane et vino inhaerebant (11). De Lugo dicit hoc expresse fuisse in Concilio Tridentino definitum ( 12), Billuart affirmat esse constans in Ecclesia receptum accidentia ma- nere (13). · Catechismus Romanus: «Tria sunt... quae in hoc sacramento fides catholica sine dubitatione credit ... Tertium est, accidentia sine ulla re subjecta esse, mira quadam atque inexplicabili ratione» (14). His multisque aliis a el. Billot rite consideratis documentis, scribere– non dubitat: «Hoc tamen ultimum (scilicet quod non remaneant acci– dentia panis et. vini) quomodo regulae fidei aperte non opponatur, asse– qui non valeo, habita praesertim ratione definitionis Concilii Constan– tiensis> (15). 389. Probatu~ thesis.-Concilium Constantiense hanc propos1t10nem Wicleffi damnavit: «Accidentia panis non manent sine subjecto in eodem sacramento» (16). Jamvero istius propositionis contradictoria sic enun.,. tiatur: Accidentia panis manent sine subjecto in eodem sacramento; in verbis igitur habes nostram thesim; «Videant ergo adversarii quomodo, sese ab ea definitione expediant, nam profecto sensus definitionis mini– me dubius esse potest» (17). Respondent utique adversarU dicendo accidentia ni;hil aliud signifi– care, in propositione citata nisi species, de quibus postea loquitur Con– cilium Tridentinum: «Manentibus dumtaxat speciebus» _(18). Jamvero, species idem sonat et est ac apparentia, sine· ulla realitate a parte rei.. Hinc Divinam Providentiam atque Spiritus Sancti in Ecclesia jugem assistentiam magnis encomiis laudant, quia in Concilio Trid.entino num– quam et nusquam sermo fuit de accidentibu.s, semper vero de .speciebus. Respondendum est eis'.· a) Nos non quaerere quid vocabulum «spe– cies» possit per .se significare, sed quid de facto, usu universali ecclesiae et theologorum, signiflcaverit, quando editae sunt istae deflnitiones. Porro, species nihU aliud sonabat tune temporis apud Theailogos, nis1 quasdam objectivas realitates quae, per oppositi<;mem ad substantiam panis et vini, dicebantur remanere in eucharistia. · b) Deflnitionem Tridentinam non posse existimar! oppositam deflni– tioni Concilii Constantiensis. Jamvero secundum Concilium Constan– tiense mane-nt sine subjecto accidentia panis. Quid in hac deflnitione signiflcet vocabulum «accidentia»? Thomas, Waldensis, Theologus Anglus, Concilio Constantiensi et Wicleffo coae- (11) (12) (13) (14) (16) (16) (17) (18) Disp. 66, sect. 1, n. l. . . . DE LUGO, disp. 10, sect. 1, n. 1; GONET, De Eucharistia, d1sp. 6, ª· 1, n. 2; TOLEDO, in III, q. 75, a. 6. BILLUART, diss. 1,. 6; SALMANTICENSES, De Eucharistiae sacramento, disp. 8,. n. 7. P. 2, c. 4, n. 25. BILLOT, op. cit., pag, 345, in nota. DENZINGER, 582. BILLOT, op. cit., pag. 433. DENZINGER, . 884,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz