BCCCAP00000000000000000000583

200 DE .SSMA. EUOHARISTIA, th. 4, n. 387-388 nomenon idem secundum speciem maneat. Porro, sensus hoc alterum solum certe testantur. Atqui hoc idem phaenomenon haberi potest, etsi omnis realitas, tum substantialis, tum accidentalis, panis et vini desi– nat. Supponimus enim substantiam propriam panis et vini non esse ntsi materiam ponderabilem sicut et cujuscumque corPoris naturalis; sci– mus autem atomos corporum immersas veluti esse intra materiam im– ponderabilem, quae sinus omnes corporis pervadit quaeque. ca,haerentes tenet partes seu atomos corporis. Fac igitur desinere omnem substan– tiam panis et vini, Deumque efficere ut materia imponderabilis, quae illi commixta erat, sensibiliter resistat in eodem spatio, quemadmodum prius resistebat corpus; habebis eadem phaenomena e·t quidem objec– tiva, h. s. a causa existente a parte rei determinata quae prius hlibe– bas> {6). In hac sententia salvatur utique realitas et objectivitas sensatio– num quas, sive gustu, sive palatu, aut tactu, experimur; sed nihil ipsia a parte rei respondet, quippe totam substantiam dicunt in nihilum abiisse. · Quare optime el. Billot contra suos correligionarios: «.Hinc apparet, discrimen inter posteriorem hunc dicendi modum et praecedentem, in hoc ad summum reponi, quod in prima opinione quaedam est modtfi– catio sensuum a Deo immediate producta; in secunda vero, est modtfi– catio f acta mediante motu a·etheris. Sed quia utroque modo ob1ectiva veritas deficit, discrimen illud nullius momenti esse agnoscitur; unde statim infero nulli fieri in1uriam si ambae illae aipiniones pro una ea– demque habeantur> .(7). Hic obiter notabis quam erronee in hac re processerint istarum no– vellarum sententiarum fautores, qui, principiis circa constitutionem corporum eorumque naturam in Philosophia statutis, Sacram Theolo– giam, omnium scientiarum reginam, eorum philosophicis placitis ac– commodare- voluerunt, ita ut Theologla, loco domlnandi (quod est ejU8 offlcium), ejus famulae subservlret. «Philosophia ancilla TheologtaB>. sana ratio dictat; huic fere axiomati Veteres Theologi innixi, per prlus revelatlone documentisqt,ie Ecclesiae· edocti sunt, ut postea, doctrina tldei in tuto posita, suam sententiam plus minusve probabilem expoli-. rent .(8). 388. Censura. a) Quod remaneant species vel accidentia, praescin– dendo a quaestione utrum maneant objective vel subjective tantum~ dici debet de fide definitum in Conc. Tridentino et aliis Conciliis: cma– nentibus dumtaxat . speciebus» (9), et in Lateranensi et Constan– ttensi (10). (6) Cosmología, th. 26, pag. 182 sqs.; sic etiam MAIGNAN, Ord. Min., Phtloso– phia sacra, t. 1, c. 22; cfr. JANSEN, in DTO., art. «Eucharistiques» (Accl- dents), 1422 sqs., 1431 sqs. · (7) BILLOT, OP. . cit., pag. 432. (8) «Discrimen inter theologos veteres consentientes et inter hos aliquos re– centiores maximum est in ipsa methodo. Veteres enim in modo loquendi ac docendi ecclesiastico de parte visibili sacramenti et in disserta Patrum doctrina videbant expressam objectivam realitatem specierum remanentium; hac deínde doctrina theologica admissa tamquam norma directrice in inqui– sitione philosophicn, quomodo sint species remanentes, malebant se con– jicere in difficiles theorias de corporum et accidentium natura quam violare principium eis theologice certum. Methodum oppositam sequuntur 1111 recentiores nonnulli, qui, admissa quadam theoria philosophica de na– tura corporum et accidentium, hule accommodant in suis interpretatlonl-– bus doctrinam theologicam». Op. cit., pag. 278. (9) DENZINGER, 884. . (10) DENZINGER, 581, 582, 430, 698.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz