BCCCAP00000000000000000000583
DE PERMANENTIA ACCIDENTIUM, th. 4, n. 386-387 19~ 386. Qua;estiones philosophicae, - Duae símt praecipuae quaestiones quae, post Philosophiam Carthesianam, agitari solent circa accidentia: a) Utrum revera dentur accidentia absoluta realiter distincta a substantia. Negant Carthesiani, a;ffirmant alii omnes philosophi. b) Utrum accidentia absoluta, virtute saltem divina, possint a subs– tantia sua separari, ita ut maneant sine ullo subjecto inhaesionis. Rur– sus negant Carthesiani, et affirmant caeteri omnes. Facile enim videbis hujus quaestionis solutionem attingere materiam theologicam de Eucharistia, in qua dicemus manere accidentia panis et vini sine uno subjecto inhaesionis, quippe sola substantia- panis et vini conversa ;fuerit in Corpus et Sanguinem Christi. 387. Adversarii,-Omnis explicatio, quae non admittit eadem nume– ro accidentia permanere in E:ucharistia, prorsus inaudita erat in theolo– gia usque ad saeculum XVIII; omnes enim theologi tamquam aliquid indubitatum et omnino certum tradebant, qualitates sensibiles reru.m, quibus sensus nostri afficiuntur, esse quasdam objectivas realitates a parte rei existentes. Sed, adveniente Carthesianorum plaga, nonnulla ;fuerunt in Philo– sophia recenter inventa, quae componi nequeunt cum san:a et traditio– nali Theologia; distinctione enim substantiae ab accidentibus penitus negata, dicere debebant isti Philosophi in Eucharistia nihil remanere, nam substantia panis et vini totali_ter cessat; hinc et accidentia, quae a -substantia realiter non distinguuntur. · Duo igitur sunt in hac re errores: a) Carthesianorum, qui dicebant species sacramentales Eucharistiae esse puras apparentias, quibus nihil a parte reí correspondet; nam con– secratione peracta, tota panis et vini realitas in nihilum abi.t; Deus ta– men, omnipotenti sua virtute, immediate modificat sensus nost,ros, pe– rinde ac si nihil mutatum ;fuisset ex parte objecti (4). b) Cum tamen haec sententia aliis durior videretur, eam quadante– nus emollire cunati sunt; animadvertentes enim corpora sensibus nos– tris non imprimere suam sensationem nisi mediante motu aetheris, vel quorumdam fluidorum imponderabilium, dixerunt Deum illum motum immediate efficere, ita ut eaedem vibrationes producantur ac si revera adesset praesens substantia panis et vini. Audias Torgiaifgi, S.· J., qui dicit, post destructionem substantiae pa– nis et vini, divinam virtutem efficere eamdem illam: resistentiam quáe antea a panis substantia procedebat: «Fac itaque, ait ipse, sublata v. g. panis substantia divinam virtu– tem efficere ut in loco, ubi .panis erat, intraque eosdem limites, resis– tentia habeatur eodem modo atque. ordine quo a panis illius atomis at– que moleculis exercebatur. Ex hoc illico habebis extensionem eamque mobilem ac divisibilém, similem in amnipus extensioni panis; habebis eamdem figuram, cohaesionem, duritiam, caeterasque qualitates gene– rales et speciales, quas panis prae se ferebat» .(5). ' Nec aliter P. Palmieri, S. J., qui ita. scribit: «Accidentia manere du– plici inodo intelligitur. Primo, quod. realitas eadem, quae prius inerat substantiae, perseveret separa.ta ab iZla; secundo, quod objectivum. pha.e- (4) Cfr. MERCIER, Ontología, n. 167. (6) Cosmología, n. 23'l-239. i 1 1 1
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz