BCCCAP00000000000000000000583
198 DE SSMA. EUCHARISTIA, th, 4, n. 384-385 a) Utrum accidentia panis et vini maneant objective. b) Si affirmat~ve, utrum maneant sine subjecto. e) Si affirmative, utrum aliquod eorum rationem habeat subjecti erga alia accidentia. d) Utrum possint aliquid agere in alia, et pati ab aliis. Porro, sola pr~a quaestio pertinet ad materiam praesentem, ad doc– trinam nimirum de modo quo Christus fit praesens in Eucharistia. Aliae quaestiones tractantur postea, absoluta quaestione de modo quo Chris– tus est in Eucharistia. 385. Explicatio terminoru.m.-Accidens in genere est illud quod al– teri accidit, quod alteri superadditur. Sed aliquid potest alteri superaddi dupliciter: a) Vel tamquam realitas quae est praeter principia constitutiva vel consecutiva essentiae, vel b) támquam ens, utique reale, quod indiget alio tamquam sustentamento ad existendum. Divisio accidentis. Hinc duplex accidens: : a) Accidens logicum, et est «quidquid quocumque modo praeter es– sentiam speciei est» (1). Sub hoc respectu principia individualia, immo ipsum esse existentiae dici possunt accidentia, quia sunt praeter essen– tiam speciei. b) Accidens physicum, et est illa forma, seu illa realitas, cui com– petit esse in alio, et non in se tamquam in subjecto inhaesionis; est proinde illud quod advenit subjecto in suo esse jam constituto, et quod ipso indiget Ut sustentamento ad existendum. «Accidens a philosophis dupliciter accipitur. Uno modo, secundum quod condividitur a substantia, et continet sub se novem rerum genera... Alio modo, accipitur accidens... secundum quod a Porphyrio quinque universalium ponitur... » (2). Nos loquimur in praesenti de accidenti prout substantiae condividi– tur, de quo haec habet Stus. Thomas quoad ejus definitionem: «Sicut per se existere .non est definitio substantiae, sed definitio, vel quasi definitio substantiae est: res habens quidditatem cui acquiritur vel debetur esse non in alío, similiter esse in subjecto non est definitio acci– dentis, sed, e contrario, res cui debetur esse in alío» (3). Subdivisio: Accidens physicum dividitur in: a) Absolutum, et est illud quod aliquam realitatem ponit in substan– tia quam afficit; e. g. quantitas, figura ... b) Relativum, et est illud quod nullam realitatem ponit in substan– tia praeter ordinem ad aliud, e. g. relatio paternitatis. Quod alias divisiones et subdivisiones, cfr. Philosophiam Naturalem. (1) BrLLOT, De Verbo Incarnato, pag. 73. (2) STUS. THOMAS, q. De Spir. creat., a. 11. (3) STUS. THOMAS, in IV sentent., dist. 11, q. 1, a. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz