BCCCAP00000000000000000000583

DE PERMANENTIA ACCIDENTIUM, th. 4, n. 382-384 19'1 ------ Documenta Patrum ac Liturgiarum, in quibus haec fides- exprimitur, recitare non possumus; ea inventes praecipue apud Franzelin, qui in hoc argumento omnes, quantum nos scimus, longe lateque excelluit Theologos (39). Pauca sufficiant: Stus. Caesarius Arelatensis: «Quid autem mirum est, si ea quae verbo potuit creare, possit verbo creata convertere? ( 40). Stus. Cy:rillus IIierosolymit.: «Aquam olim in vinum...in Cana GaZi– laeae transmutavit, eréum parum dignum existimamus cuí credamus cum vinum in sanguinem transmutavit?» ( 41). Joannes Damascenus: «Quemadmodum naturaliter panis per comes– tionem, vinumque e_t aqua per potionem in corpus et sanguinem come– dentis et bibentis transmutantur... , sic panis... vinum, ítem et aqua, per Spiritus Sancti invocationem et adventum, praeter natutae vires, in corpus et sanguinem Christi ita convertuntur, ut nequaquam duo sint, sed unum et idem'> ( 42). ART. III Quod du:mtaxat maneant species panis et vini.. THESIS 4,•: Consecratione peracta, manent objective, et quidem eadem nu– mero accidéntia, quae prius .inhaerebant substantiae palÚS ét vini. 383. Connexio materiae.-Postquam in thesibus praecedentibus vi– sum est cessationem substantiae panis et vini in ordine ad positionem Corporis et Sanguinis Christi, inqufrere debemus utrum substantia pan:is tantum desierit, an etiam accidentia; haec thesis tanti momenti est ut aliqui theologi ab ea dicant dependere transsubtantiationis intellectum,· hancque ponimus ante disputationem scholasticam, ad dicendorum Iila– jorem claritatem. 384. Status quaestionis.-Quaeritur in praesenti utrum accidentia panis et vini, quae videntur omnino remanere, quippe quae manibus tangi, palato gustari, dentibus premi... videntur, sint objective talta, an merae apparentiae, quae· nullam scilicet dicant objectivam realitatem a parte rei. Nos defendimus cum Veteribus Scholae Tlieologis multisque aliis modernis, objectivam realitatem accidentium, contra sententias quae nostris in diebus, post Scholam Carthesianam, in lucem prodiere. Ut autem bene distinguas praesentem quaestionem a .multis aliis quae circa accidentia eucharistica versantur, scire debes plures esse posse quaestiones circa ipsa: (39) Loa. cit. (40) Hom. 5 de Paschate; Journel; 2231. (41) Oat., 22, c. 2; Journel, 844. (42) De /ide orth., lib. 4, c. _13; Journel, 2371.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz