BCCCAP00000000000000000000583

196 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 3, n. 380-382 quorum virtute panis trahitur ad aliud esse) corpus meum, seu verum Christi corpus quod natum est de Virgine, passum in cruce et in coelos assumptum. Ergo ut impleatur significatio formae oportet dari mutatio– nem totius substantiae panis in hanc praeexistentem substantiam cor– poris Christi, solis manentibus speciebus substantiae conversae. Sed in hoc stat pral]Jria transsubstantiationis ratio, ut liquet ex praemissis. Ergo ex verbis formae bene concluditur transsubstantiari panem in Cor– pus» (34). 381. Ex consensu omnium Theologorum ante et post exortam haere– ilim Berengarii.-«In primis luce meridiana clarius constat, tempore quo Berengariana haeresis arta et damnata est, saeculo XI inquam, et deinceps usque ad innovationem Wicleffi ac Protestantium, hanc fuisse ftdem ac professionem universae Ecclesiae (dicamus interim occidenta– Us), quod in Eucharistia non est amplius substantia panis et vini, sed haec substantia desiit per conversionem in Corpus et Sanguinem Do– mini> (35). Et revera, statim ac haeresis Berengarii prodiit, «undique conclama– tum est contra innovationem haereticam et contra perversionem catho– licae doctrinae, non solum quoad primum (permanentiam substantiae panis et vini), sed etiam et maxime, quoad caput alterum (negationem cortversionis). Scripserunt contra ejus haeresim in Gallia, Anglia, Italia, Hugo Lingonensis, Adelmannus.. . » (36). Itnmo plura concilia coadunata sunt ut Berengarium anathematiza– rent. Et ipse Berengarius in controversia affirmat sententiam cohtra– riam, esse sententiam «vulgi»; sub Nicolao II debuit suum errorem re– tractare, et rursus sub Gregario VII. Confer praeterea censuram, in qua invenies doctrinam catholicam fuisse semper eodem modo propositam contra haereticos qui decursu temporis in Ecclesia apparuerunt. Et legas, quaeso, eruditissimam dissertationem quam habet Card. Franzelin contra impudentissimum doctorem Anglicanum, Pusey, Oxonii dogmatizantem opinionem de permanentia substantiae panis et vini fuisse liberam inter theologos usque ad saeculum XV (37). · Nota praeterea eamdem fuisse fidem in ecclesia Orientali, quae tune clarissime manifestata est quando Cyrillus Lucaris, a Calvinianis de– ceptus, ausus est profiteri sententiam, noviter introductam a Protes– tantibus, fuisse fidem omnium majorum. Tune enim Episcopi Graeci populusque fidelis, Monophysitae · et Nestoriani, omnes ad unum con– clam,arunt contra inauditam audaciam Lucaris, et professi sunt dogma transsubstantiationis (38). 382. Ex Patribus.- Saepissime Patres 1oquuntur de conversione, de transsubstantiatione, de transmutatione, de transelementatione panis in Corpus Chl'.isti. (34) BILLOT, op, cit., pag. 413. (35) Ita FRANZELIN, op. cit., pag. 196. (36 > Ibia., pag. 197. (37) FRANZELIN, OP. cit., pag. 200-208. (38) Cfr. documenta hujus quaestionis in nostro tractatu de Sacramentis in ge– nere, th. 1, et alía non pauca, apud FRANZELIN, loe. cit.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz