BCCCAP00000000000000000000583
194 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 3, n. 378-379 -----------------~------~------- Sed aliud est quod aliquis sensus in verbis sacrae Scripturae certo subsit, aliud vero ,quod a nobis independenter ab interpretatione Pa– trum et Ecclesiae inveniri possit; quare quaestio, inter theologos dispu– tata, est haec; utrum ex canone interno, seu ex verbis Christi in se ins– pectis, independenter ab auctoritate Ecclesiae Patrumque interpretatio– ne, demonstrari possit dogma transsubstantiationis. Scotus, Durandus, Paludanus, aliique hodierni Sco-tistae quaestionem negative solvunt, quia etsi videtur illa verba Domini habere hunc sen– sum, non tamen hunc solum. Audias verba aurea Doctoris Subtilis: «Si quaeras, quare voluit Ec– clesia eligere istum intellectum ita difficilem hujus articuli, cum ver]Ja Scripturae possent salvari secundum intellectum facilem et veriorem secundum apparentiam de hoc articula, (id est, secundum testimonium sensuum, qui referunt panem et vinum, sicut ante, ita post consecra– tiomem) dico quod eo Spiritu expositae sunt Scripturae quo conditae. Et ita supponendum est quod Ecclesia Catholica eo Spiritu exposuit quo tradita est nobis fides, Spiritu scilicet veritatis edocta, et ideo hunc in-. tellectum eligit, quia verum est. Non enim in potestate 1 Ecclesiae fuit /acere istud verum, vel non verum, sed Dei instituentis; sed intellec– tum, a Deo traditum, Ecclesia explicavit directa in hoc, ut creditur, Spi– ritu veritatis» .(31). Thomistae tamen, his in verbis in. se inspectis, argumentum existl– mant omnino apodicticum inveniri, quia pro ipsis naec verba: «Hoc est corpus meum», unum tantum sensum habent, non solum de facto, sed etiam de jure; nullo autem alio modo praedicta verba possunt esse vera. Etsi fortasse· dicere possimus modum loquendi Concilii Tridentin.i magis tavere sententiae Thomistarum quam sententiae Scoti, non ta– men admittendum posse censemus id quod scripserat Suarezius: senten– tiam scilicet Scoti «multum favere haereticis», aut vasquezium: «conci– liari non posse cum doctrina Concilii Tridentini» .(32). , ..,,,,... •379. Bis praemissis, en argum.entum.-Ad veritatem cujuslibet pro– positionis requiritur ut esse materiale subjecti identificetur cum esse praedicati. Atqui pronomen «hoc» demonstrativum, in initio proposi– tionis, stat pro substantia panis. Ergo ad veritatem istius propositionis: «Hoc est corpus meum» oportet quod, quando enuntiatur praedicatum, stet pro substantia Corporis Christi. Atqui impossibile est quod pronomen «hoc» stet pro substantia Cor– poris Christi, quando subest sub accidentibus substantia panis. Ergo in ipsa enuntiatione propositionis oportet quod cesset substantia panis in ordine ad positionem Corporis Christi. Jamvero hanc successionem in ordine ad positionem Corporis ChrisU appellamus conversionem. Ergo in verbis: «Hoc est Corpus meum>, sig– nificatur conversio, seu transsubstantiatio. (31) (32) Sconrs, in IV Sentent., dist. 11, q. 3, n. 5; cfr. O'NEILL, La preuve ,crtp– turc:.ire de la transsubstantiation d,'apres le B. Duns Scotus, in EtFranc., 44 (1932), 401-406; DTC., 5, 1305 sqs. SUAREZ, dist. 59, a. 2, n. 8; VA¡¡QUEZ, dist. 180, ª· 5, n. 51 sqs.; cfr. F'RAIII• ZELIN, op. cit., pag. 254.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz