BCCCAP00000000000000000000583
DE CONVERSIONE EIDCHARISTICA, th. 3, n. 377-378 193 ,iConc. Florentinum in. decreto pro Armenis: «Substantia panis in Corpus Christi, substantia vini in sanguinem convertuntur, ita tamen quod totus Christus continetúr sub specie panis et totus sub specie vini> (26). · Tandem Concilium Tridentinum solemnem habet definitionem: «Si quis ... negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem totius substantiae panis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem, ma– nentibus dumtaxat speciebus panis et vini, a. s.» (27). b) Quod haec conversio aptissime ab Ecclesia catholica transsubs– tantiatio appelletur, nequit sine magna temeritate, immo sine suspicione haereseos negari. Audias sapientissimum Suarezium, qui, in ferendis censuris, omnibus excelluit: «Si quis tamen confitendo rem totam, vocem transsubstantiationis abjiceret ut ineptam et. barbaram, in re ipsa non existimo haereticum, quia usus vocis per se non pertinet ad objectum /idei; esset tamen 1falde temerarius, scandalosus, pías aures' offenderet, a.e denique in foro ex.terno habendus esset vehementer de haeresi sus– pectus» (28). Pius XII aliquos theologos modernos reprehendit eo quod vellent c·transssubstantionis doctrinam, utpote antiquatam notione philosophica substantiae innixam» emendare (29). 378. Probatur thesis ex verbis Christi: «Roe est Corpus meum».-An– tequam tamen ad argumenti enuntiationem veniamus, nonnulla prae– llnittere oportet maximi momenti. Negari nequit materiam, quam. assumimus in praesenti demonstran– dam, unam esse' e difflcilioribus quae in Theologia sacramentorum inve– niuntur, quaeque proinde suos habuit habebitque impugnatores inter christianarum rerum assiduos sollicitosque indagatores; punctum diffl– cile in eo est, utrum ex solis verbis Institutionis, per se inspectis, non tantum praesentia realis Cllristi, et cessatio totius substantiae panis et vini (quod sine uno dubio admittendum est), sed utrum praeterea his in verbis contineatur modus qua una substantia cessat in ordine ad alterius posittonem, sciHce:t conversio, de qua praesens recurrit inves– tigatio. Distinctione facta inter canonem intrinsecum· et extrinsecum, omnes ,catholici convenire debent, et revera conveniunt, in eo quod ex canone extrinseco probetur atque demonstretur ex verbis Christi: «Hoc est Corpus meum», dogma transsubstantiationis (30). (26) (27) (28) (29) (30) DENZINGER, 544. DENZINGERI, 884. SuAnEz, De Euaharistia, disp. 50, sect. l. Encycl. Humani generis, 26. «Canon omnium tutissimus ac prlnceps .interpretationis Scripturarum sa– crarum 'ait Franzelin, qui constituitur in consensu catholici intellectus... omninÓ certos nos reddit sensum, quem diclmus, revera Christi verbis SU• besse... Hoc dogma transsubstantiationis etlam lllis verbis (Institutionls) contineri, concilium Trldentinum agnovit et disserte declaravit sess. XIII, c. 4 : «Quoniam autem Redemptor noster corpus suum id, quod sub specie panis offerebat, vere esse dixit, ideo persuasum semper in Ecclesia Dei Juit, idque nunc denuo sancta haec syn,odus dealarat, per aonsecrationem panis et vini conversionem Jieri totius s1,1,bstantiae panis in substantiam Corpori11 Domini nostri... » Op. cit., pag. 252. MAN, THEOL. DOGM.-IV.-14
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz