BCCCAP00000000000000000000583
190 DE SSMA. EJUCHARISTIA, th. 3, n. 370-371 tis deest, sed positive in contrarium mµlta dantur exempla, «difficilius ei assentitur quam creationi» (14), dicit Angelicus. 371, Consectatia.~Hinc quaedam profluunt consectaria maximi mo– menti ad rectam intelligentiai:n conversionis eucharisticae: a) Primum est, quod in conversionibus naturalibus, puta aquae in vinum, remanet semper aliquod elementum utrique extremo commune, materia scilicet, quae sese habet per modum subjecti respectu ;forrna– rum sibi succedentium. Sed in bac mirabili et singulari conversione nullum est subjectum manens, quandoquidem, sicut superius probatum est, substantia panis convertitur tota in substantiam Corporis Christi; hinc nulla adest creatura cujus virtus peragere valeat transsubstantia– tionem; et ratio est quia omnis creatura in sua actione praerequirit subjectum in quod agat, quodque perseverare debet in suo esse; jam– vero in hac conversione nullum remanet subjectum, quippe, sicut dic– tum est, tota · substantia panis convertatur in Corpus Christi. b) Secundum est, quod in conversione naturali compositum transit in composititm, nullo modo forma. in formam; in transsubstantiatio·– ne autem, materia convertitur in materiam; forma, in formam. e) Tertium est, quod in conversionibus naturalibus extremum quod: corrumpitur, extremum vero in quod generatur, ita tamen ut uno eodemque motu quo unum corrumpitur, alterum generetur; in trans– substantiatione neutrum habetur quia ad hoc esset necessarium subjec– tum commune, quod non datur. d) Quartum est, quod in convE,rsionibus naturalibus mutatio incipit. ab accidentibus; hic tamen accidentia prorsus intacta manent, et mu– tatio tota quanta efficitur in substantia. e) Quintum est denique, quod fieri non potest ut alio modo produ– catur extremum in quod, narn, si alio modo produceretur, esset per– creationem; sed creatio non est tra.nsitus de uno modo essendi ad alium. sed de non esse ad esse; quare i:mirabilis illa et singularis conversio non potest esse nisi unius individuae substantiae in aliam individuam. substantiam praeexistentem, quatenus virtute divina hoc individuum demonstratum fit illud individuum dema,nstratum, quod est praeter, et supra, omnem comprehensionem humani intellectus» .(15). His igitur prae oculis habitis, veniendum jam est ad expositionem errorum, qui dogma conversionis rejiciunt; sed ne obliviscaris, quaeso,. statum quaestionis, seu quid in praesenti velimus probare, nexum quem– dam scilicet dari inter cessationem totius substantiae et positionem. Corporis Christi, seu aliis verbis: cessationem substantiae panis et po– sitionem Corporis Christi non esse duas operationes omnino separatas; et independentes, unam, vi cujus desinat sub~tantia panis independen– ter a positione Corporis Christi; alteram, vi cujus incipiat esse praesens: Corpus Christi sub speciebus independenter a desitione substantiae pa-· nis, sed adesse inter utramque aliquen nexum, vi cujus unum fiat prop– ter aliud, cessationem nempe totius substantiae panis et vini in ordine ad positionem Corporis Christi per conversionem. (14) In IV Sentent., dist. 11, q. 1, a ..3, sol. 3, ad 1; III, q. 'i'.5, a. 8, ad 3 (15) BILLOT, op. cit.,•pag. 367.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz