BCCCAP00000000000000000000583
DE CONVERSIONE EJUCHARISTICA, th. 3, n. 369-370 189 Mutatio. Est ·quilibet transítus entis ab uno modo essendi ad alium, sive de termino positivo ad negativum, sive de negativo ad · positivum; ita e. g. horno de. indocto fit doctus; adest quaedam mutatio in ipso, nam acquirit scientiam qua antea carebat; est mutatio a termino ne– gativo ad positivum, nempe de carentia scientiae ad ejus possessionem. E contra, horno sanus fit aegrotus: mutatur quoque, quia-amittit sa– nitatem qua usque modo fruebatur; est mutatio de termino positivo ad negativum; de possessione scilicet aUcujus formae ad ejus priva– tionem. Vides igitur mutationem fieri posse a privatione formae ad ejus pos– sessionem, vel e converso. Conversio. Quando mutatio flt inter terminas positivos, desinentem unum, succedentem alium, tune mutatio dicitur conversio; quare con– versio ita definiri potest: «Est illa species mutationis qua res, desinen– do esse id quod erat, incipit esse id quod non erat» ;. sic adest vera con– versio quando vinum transit in acetum; nam forma substantialis vini desinit esse et accedit ei forma substantialis aceti; adest igitur mu– tatio inter duos terminas positivos, quorum unus desinit, alter vero suc– cedit; haec conversio est substantialis. Sed quia, praeter formam substantialem, datur etiam forma acci– dentalis, potest quoque dari conversio accidentalis, qualis est ea quae 'Verificatur in tabula, quae de forma alba transit in nigram. 370. Nota bene.-In qualibet conversione accuratissime distinguí de– bent: a) Extremum quod convertitur, est illa res quae converti debe:t in aliud. b) Extremum in quod convertitur, _ est illud in quod convertitur. e) Terminus a quo, qui est illud principium entis quod desinit esse. d) Terminus ad quem, qui est illud principium entis quod incipit esse. Cogita exempli gratia éonversionem vini in acetum; ibi extremum quod est vinum quod converti debet in acetum; extremum in quod est acetum in quod vinum est conversum; terminus a quo est forma subs– tantialis vini quae desinit esse; terminus ad quem est forma substan– tialis aceti quae incipit existere. Transsubstantiatio. Omnes mutationes et conversiones quas novimus, sunt secundum formam tantum, sive accidentalem, sive substantialem, sicut in exemplo supra allato patet; conversio tamen eucharistica pro– fundior est et intimior, quia in ea, ut in thesi praecedenti probatum est, non tantum forma, remanente materia, aut tantum· materia, remanen– te forma, desinit, sed tota substantia panis et vini cessat statim ac verba consecratoria prolata sunt; hinc transsubstantiatio est species quaedam conversionis, in qua tota substantia, tum materia tum for– ma, desinit esse in Corpus Christi, quod est aliquid omnino mirabile et singulare, omnesque facultates sive humanas sive angelicas prors'us ex– cedens; et quia non tantum exemplum. talis conversionis nobis in crea-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz