BCCCAP00000000000000000000583

188 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 3, n. 367-369 Sed adhuc manet alia veritas, quae est fidei dogma, ab Ecclesia plu– ries definita, «quam velut articulum fidei Tridentinum Concilium defi– nivit, et quae in solemni fidei professione continetur» (11); haec alia veritas est modus quo substantia panis et vini cessat ut ponatur Cor– pus et Sanguis Christi, conversio scilicet illa mirabilis et singularis quam Ecclesia, Catholica aptissime transsubstantiationem appellat. Non igitur regulae fidei satisfaceret ille qui duas priores veritates ad– mitteret et doceret, tertiamque relinqueret, sicut fecisse videntur Pisto– rienses, contra quos edita est Bulla paulo ante citata (12). Si igitur est aliquod dogma, a Concilio Tridentino solemniter defini– tum, necesse est ut orones catholici illud admittamus, et revera illud orones admittunt, nec una apud ipsos in hac re est disputatio, quae esset aperta haeresis; disputatio, et certe omnium maxima, erit, quan– do conceptus seu analysis conversionis scholastice expoliatur. TBESIS 3,ª: Praesens fit Christus in Eucharistia per conversio.nem totius substantiae panis in Coripus Christi, et totius substantiae vini in Sanguinem Christi, quam conversionem Ecclesia Catholica aptissime transsubstantiationem appellat. 368. Status quaestionis.-Quaestio praesens est haec: Scimus Chris– tum esse sub speciebus panis et vini realiter praesentem ubi antea praesens non erat; scimus praeterea, sub speciebus panis et vini non amplius adesse substantiam panis et vini, séd totam cesasse statim ac verba consecratoria prolata fuere; nunc igitur quaeritur: inter cessa– tionem totius substantiae panis, totiusque substantiae vini, et positio– nem Corporis et Sanguinis Christi, daturne aliquis -nexus, an, e contra, cessatio substantiae panis et positio Corporis Christi sunt duae actio– nes independentes, nullo modo nulloque nexu conjunctae? ... Respondemus in thesi substantiam panis cessare in ordine ad po– sitionem Corporis Christi, ita ut ibi aliquis habeatur nexus ínter utrum– que, in eo consistens ut substantia panis ad hoc cesset: ut ponatur praesens Corpus Christi; hoc autem obtinetur per mirabilem et singu– larem illam conversionem, quam Ecclesia Catholica aptissime transsubs– tantiationem appellat. Utrum vero iste nexus sit pure ab extrínseco, an ex ipsa natura rei, nondum disputatur; sufficiat in praesenti probare id quod ad fidem per– tinet, ut pastea locum demus discussionibus Scholae. 369. Explicatio terminorum.-Unica vox quae accurata indiget ex– plicatione, est transsubstantiatio; cum igitur transsubstantiatio sit quaedam species conversionis; conversio autem quaedam species muta– tionis, incipiendum est a mutatione, ut ab universalibus et genericis ad particularia et specifica prono alveo descendamus (13). (11) Constit. Auctorem fidei; DENZINGER, 1529. (12) DENZINGER, 1529; cfr. FRANZELIN, op, cit., pag, 181. (13) Cfr. CACCHIA\. De natura transsubstantiationis... , pag. 27-34.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz