BCCCAP00000000000000000000583

DE CONVERSIONÉ EUCHARISTICA, th. 2, n. 366-367 187 366. Raitione theologica. 1. 0 ) Cessat forma: nam si remaneret for– ma substantiae panis, maneret, aut unita cum materia, aut ab ea se– parata. Atqui utrumque repugnat. Ergo ... Prob. minor.: «Primum ciutem esse non potest, quia si remaneret materia panis, tune tata substantia panis remaneret, quod est contra praedicta... In alia autem materia remanere non potest, quia propria forma non est nisi in propria materia.» «Si autem remaneret a materia separata, jam esset forma intelligi– bilis actu, et etiam intelligens, nam omnes formae, a materia separatae, sunt tales» (10). Scilicet impossibile est quod forma maneat separata a sua materia, quia in suo esse non est a materia independens, sicut anima humana; si enim defenderes ejus permanentiam, admittere deberes quod forma panis esset subsistens, independens a materia ... 2. 0 ) Cessat materia: Si enim remaneret materia, maneret, aut se– parata a quavis forma, aut unita cum forma panis et vini, aut unita cum forma corporis et sanguinis Christi, id est cum anima Christi, quae informaret materiam permanentem panis et vini. Atqui haec omnia aeque repugnant. Ergo... ' a) Repugnat primum, quia materia prima, neque existit, neque exis– tere valet sine aliqua forma. b) Repugnat secundum, quia materia unita cum sua forma, efficit substantiam completam; sed probatum est antea substantiam panis non manere ... c) Repugnat tertium, nam, dato et non concesso quod anima Chris– ti possit infor:rp.are materiam panis et vini, multa, et quidem gravis– sima, incommoda sequerentur; riam Corpus Christi ídem jam nori esset ac illud quod accepit a Maria, et quod pro nobis in cruce est oblatum; in singulis consecrationibus fieret nova incarnatio, quatenus rursus as– sumeret materiam panis et vini. .. ; in singulis corruptionibus specie– rum fieret quaedam dimissio, quatenus materia panis sinml corrumpe– retur; jamvero axioma est theologicum: «Quod Ver.bum semel assump– sit, numquam dimisit ... > Oportet igitur, et est de fide certum, quod statim post consecratio– nem, desinat esse substantia panis et vini, et quidem totaliter. ART.II Quod praesentia Corporis et Sanguinis Christi efficitur per mirabilem et singularem conversionem totius substantiae p,anis in Corpus e,t totius substantiae vini in Sanguinem Christi. 367. Connexio ma.teriae.-Usque modo duas veritates probavimus in hoc tractatu de Eucharistia aeque fundamentales, praesentiam scili– cet realem Christi sub speciebus panis et vini, et cessationem totius substantiae panis et totius substantiae vini. (10) STUS. THOMAS, III, q. 75, a. 6.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz