BCCCAP00000000000000000000583

186 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 2, n. 363-365 Datur tamen aliqua exceptio, quae in praesenti locum non obtinet; nam quando una substantia latet in alia, e. g., vinum in lagena, pro– nomen demonstrativum «hoc» non significat in confuso substantiam lagenae quae sub propriis accidentibus manifestatur, sed substantiam vini in lagena contenti; hoc tamen, sive ex ordinatione humana, sive -ex usu communi obtinetur; sic lagenam indicando, verum dico: Hoc eest vinum, et neminem decipio. In hoc casu propositio veritatem habet secundum vulgarem illam metaphoram qua continens pro contento ac– ·cipitur. Sed panis, nec natura sua, nec usu communi, ordinatur ad conti– nendum corpus Christi; quare propositio Christi esset falsa, si substan– tia panis ibi remaneret; Ergo, ut propositio sit vera, necesse est ut subs– tantia panis desinat esse statim ac verba propositionis prolata fuere. Et idem die de altera propositione: Hic est sanguis meus... «Secundo, ait Stus. Thomas, quia haec positio (scilicet quod maneat .substantia panis) contrariatur formae hujus sacramenti, in qua dicitur: Hoc est corpus meum, quod non esset verum, si substantia panis ibi re– maneret; numquam enim substantia panis est Corpus Christi..., sed po– .tius esset dicendum: Hic est corpus meum» (6). Sic pariter in Contr. Gentes: «Si substantia panis simul est in hoc .sacramento cum vero Corpore Christi, potius Christo dicendum fuit: Hic est Corpus meum quam: hoc est Corpus meum, cum per «hic» ,demonstretur substantia panis, si in sacramento cum corpore Christi re– maneret» (7). , 364.. Ex Patribus. a) Patres saep1Ss1me dicunt panern et vinum transmutari, convertí ... in corpus et sanguinem Christi. Jamvero quod -convertitur, cessat, non manet. Ergo substantia-panis non manet. Audias Stum. Cyrillum Hierosolymitanum: «Qui videtur panis, pa– nis non est... sed corpus Christi, et quod videtur vinum, vinum non est, .sed sanguis Christi» (8). b) Ex definitionibus Ecclesiae. Cfr. censuram, in qua expresse dici– tur non manere substantiam panis et vini, sed totam converti in cor– :pus et sanguinem Christi. Pars 2;ª: Cessat tota substantia panis et· vini. 365. Ex definitionibus Ecclesiae.-«Si quis ... negaveritque rnirabilem :illam et singularem conversionem totius substantiae panis in Corpus et totius substantiae vini in Sanguinem. .., a. s.» (9). (6) III, q. 75, a. 2. (7) Gontr. Gent'., lib. 4, c. 63. (8) Gateches., 19, 7; PG., 33, 1072; Journel, 840; STUS. [RENAEUS, Adv. haer., lib. 5, c. 2, n. 3; Journel, 249; STus. ATHANASIUS, Fragmenta; Journel, 802; STUS. GREGORIUS NYSSEN ., Oratio catech., 37; Journel, 1035; STUS. CAESARIU¡;, ARELAT., hom. 5 de Paschate; Journel, 2231; STUS. JOANNES DA– MASCENUS, De fide orthodox., lib. 4', c. 13 ; Journel, 2371, etc. (9) DENZINGER, 884.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz