BCCCAP00000000000000000000583
DE CESSATIONE SUBSTANTIAE, th, .:!, n. 360-363 185, mentís fidei semper est sermo de permanentia specierum vel acciden– tium; quae. omnia, etsi pastea debeant esse ulterioris discussionis ob– jectum, etiam nunc debent inculcari, ut scias, et numquam in oblivio– nem mandes, ea omnia quae in pane et vino verificantur, esse circa substantias et nihil plus. 361. Adversarii.-Ad duas classes apte reduci possunt: a) Illi qui affirmant totalem permanentiam substantiae panis et vini, dicentes tum materiam tum formam permanere sub speciebus panis et vini una cum Corpore et Sanguine Domini. Sic Berengarius, Rupertus Tuitiensis, Wicleff, Hus, Lutherani, etc. b) Illi qui partialem permanentiam substantiae panis et vini sus– tinent, dicentes, aut solam materiam permanere, aut solam formam; sic Durandus, qui docuit permanentiam solius materiae _(2); sic aliqui theologi Veteres- contra quos loquitur Stus. Thomas .(3), secundum quos · sola remaneret forma, desinente materia. 362. Censura.-Est doctrina de fide dipina cath. definita in Con~ Tridentino, ubi supra. Constat igitur de falsitate sententiae Durandi aliorumque qui nos– tris diebus eumdem errorem renovarunt; nam substantia quae remanet. quoad ejus materiam, non convertitur tota; ne tamen dicas Duran– dum esse haereticum, quia ipse erat paratus judicio Ecclesiae acquies– cere. Praeterea damnata est haec propositio Wiccleff: «Substantia panis: materialis et similiter substantia _vini materialis remanet in sacra-– mento altaris» ( 4). Pars l.ª: Cessat substantia panis et vini. 363. Probatur ex Sacra Scriptura.-E veritate hujus propositionis:· «Hoc est corpus meum». Haec propositio: «Hoc est corpus meum», a Christo prolata, debet, esse vera. Atqui si remaneret substantia panis sub speciebus, haec pro– positio non esset vera. Ergo necesse est ut substantia panis desinat esse· statim ac illa verba prolata sunt. Prob. minar.: Pronomen demonstrativum «hoc» significat in confu– so illam substantiam cujus accidentia sensibus externis apparent, nisi usu communi vel ordinatione humana aliud determinatum fuerit. Si igitur substantia panis remaneret simul cum Corpore Christi, prono– men «hoc» significaret substantiam panis, de qua praedicaretur esse cor– pus Christi. Sed tune esset manifesto falsa praedicta propositio, quia~ «numquam substantia panis est Corpus Christi, sed potius esset dicen– dum: Hic est Corpus meum» (5). (4) D'.ENZINGE&, 581; c:fr. RAMÍREZ, La contr-oversia eucaristica del siglo XI. Be– rengario de Tours a la luz de sus contemporáneos (Bogotá, 1940). (5) STUS, THOMAS, III, q, 'W, a. 2,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz