BCCCAP00000000000000000000583

184 DE SSMA. EUCHARISTIA, t....;h_._2..:..,_n_._3_5_8-_3_60________ mentarios, praesentiam realem Christi in Eucharistía negantes, haec habet in canone secundo: «Si quis dixerit in sacrosanctae Eucharistiae sacramento remanere substantiam panis et vini una cum Corpore et Sanguine Domini nostrt Jesu Christi, negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem totius substantiae panis in Corpus et totius substantiae vini in Sangui– nem, manentibus dumtaxat speciebus panis et vini, quam quidem con– versionem catholica Ecclesia aptissime transsubstantiationem appellat. a. s.» (1). In canone recitato tota doctrina catholica compendiatur circa mo– dum quo Christus fit praesens: . a) Quod cessat substantia panis et vini, et quidem tota. · b) Quod praesentia Corporis Ch::isti efficitur per mirabilem et sin– gularem conversionem totius substantiae panis in Corpus et totius subs– tantiae vini in Sanguinem. e) Quod dumtaxat maneant species panis et vini. Tribus igitur articulis haec doctrina abundantissime declarabitur; sed quia in explicatione conversionis non una est theologorum senten– tia, alium articulum addemus in qu.o accuratissime conceptum conver– sionis scholastice expoliemus. In re tam difficili juvat gradatim pro– cedere. ART. I Qu.od cessat substantia panis et vini, et quidem tota. THESIS 2."': Statim post consecrationem cessat tota substantia panis et vini. 359. Status quaestionis.--JQuaeritur in hac thesi utrum simul cum Corpore et Sanguine Christi sit substantia panis et vini; quaestionem negative solvimus. 360. Explicatio terminorum.- Statim, id est, statim ac prolata sunt verba consecrationis: «Hoc est Corpus meum» super materiam conse– crandam panis. Cessat, id est, desinit esse; quomodo autem desinat, non indicamus. an scilicet per annihilationem, an per substractionem influxus divini, an vero per proprie dictam conversionem; haec omnia in thesi scholas– tica de transsubstantiatione declara.buntur. Tota. Substantia panis et vini est quaedam substantia composita duobus elementis, materia scilicet et forma, quae sunt ejus partes es– sentiales; et nota bene quaeso, ·jam ab initio, quod Concilium Tridenti– num numquam loquatur de cessatione accidentium; immo vero in docu- (1) DENZINGER, 884. (2) DuRANDUS, in IV, dist. 11, q. 1, n. 16-17. (3) lll, q. 75, a. 6.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz